Rolandus Banus tocius Sclauonie omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Uniuersitati omnium significandum duximus presencium per tenorem, quod cum Ladizlaus filius Renoldi super occupacione et metarum destruccione terre Gurbysa per Stephanum Banum pie recordacionis Scema Comiti collate, et postmodum per Magistrum Nicolaum filium eiusdem et fratres suos ipsi Ladizlao tradite, Georgium Comitem filium Mauricij ad nostram euocatum presenciam conuenisset; idem Comes Georgius e conuerso respondit, quod terra ipsius sub certis metis a terra Gurbysa esset ab antiquo separata et distincta, et ipse sub huiusmodi metis terminos et distincciones metarum suarum sine contradiccione aliqua hactenus possedisset; super quarum statu et serie per nos requisitus, nullum potuit munimentum seu priuilegium exhibere. Ladizlaus autem prenotatus super certa habitudine et obtencione terre supradicte litteras ordine iudiciario super facto ipsius terre contra prefatum Georgium Comitem processas, et priuilegium dicti St. Bani nobis presentauit talem continens tenorem et processum:
Nos Stephanus stb. (következik István bánnak 1251-ki okmánya, mint fentebb 228. sz. a.)
Nos igitur intellecta serie ipsius priuilegij sepedictum Comitem Georgium requisiuimus, si contradiceret ipsi priuilegio et litteris antedictis nec ne; qui in nullo dicto priuilegio extitit contradictor, sed pocius iustificauit et per omnia approbauit acceptando viua uoce. Vnde nos mediante sentencia nobilium circumsedencium per Johannem filium Henrici hominem nostrum secundum formam prefati priulegij terram antedicti Gurbysa de metis ad metas reambulari fecimus, et ipsas ueteres metas eiusdem terre dectructas per eundem Georgium Comitem et combustas ordinatim renouari; assignantes eandem iuxta donacionem Stephani Bani possidere pacifice et quiete Ladizlao sepius annotato. Nec hoc pretermittimus, quod quia predictus Comes Georgius falsas metas et occultas in terra Gurbysa tociens repetita erexerat, intendens per ipsas eandem occupare, contra Ladizlaum supradictum est conuictus ordine iudiciario coram nobis. De qua conuincione (így) nobis tanquam iudici, et sibi prout aduersario satisfecit, sicut requirebat ordo iuris, terram predicti Gurbysa eidem possidere sine contradiccione aliquali permittendo. In cuius rei testimonium, firmam atque stabilitatem ampliorem, presentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini millesimo ducentesimo LXş tercio. Datum Zagrabiei (így) in vigilia Sancti Martini.
(Eredetie bőrhártyán a bánnak vörös függő pecsétje alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)