249. Chák királyi tárnokmester bizonyítja, hogy előtte Kristof és János, Lázárnak fiai, s Arund és érdektársai bizonyos alásonyi peres birtokra nézve kiegyeztek. 1253.

Nos Chak Magister Thauarnicorum Illustris Regis Vngarie et Comes Supruniensis ad vniuersorum noticiam presencium tenore uolumus deuenire, quod cum B. Illustris Rex Vngarie tam turbatus fuit (?, talán „causam iurgii inter”) Christophorum et Johannem filios Lazari ex parte una, et Arund filium Scund, Pousam filium Petri, Michaelem filium Jacobi, Sam filium Moch, Fioch filium Techa, et Stephanum filium Gurke de uilla Alasun ex altera, nobis commisisset ordine iudiciario uentilandam super quadam particula terre, quam Lazarus pater Cristophori et Johannis a predictis, scilicet Arunt et alijs, precio comparauerat, indebite recipissent a dictis Cristophoro et Johanne; et predicti, scilicet Arund, Pousa et alii partes aduerse proposuissent, quod eadem terra, que inpetebatur, ipsorum esset hereditaria (et) per Lazarum uiolenter fuisset occupata. Nos igitur ordine iuris obseruato, terminum et processum responsionis obseruantes, sepedictis Cristophoro et Johanni testimonio commendabili indiximus approbare. Cum litteras super eadem terra confectas in conbustione domus eorum dixissent amisisse, octauam scilicet Jacobi in terminum assignantes; et cum in predicto termino testes solempnes produxissent, ad petinionem uirorum nobilium in fauorem parcium condescendencium, partes ad pacem permisimus reformandam, el pex inter ipsos tali condicione est composita et reformata: Vt terra eadem, super qua lis uertebatur, iam sepedictj Cristophorus et Johannes in perpetuum deberent obtinere, sicut pater eorum possidebat ex antiquo, emptionis modo sibi comparata. Cuius terre prima meta incipit ab occidente iuxta flumen Pothoc in magna uia, et tendit usque ad terram Lazari nominis, vbi est maxima uia; et de illa magna uia tendit uersus occidentem usque ad terram Coraldy Magistri Dapiferorum domine Regine; et incipiunt tunc uenire in parua uia, et tendunt usque ad predictorum antedictam terram, quam uendiderunt; et uadit inferius uersus meridio (így) partem transeuntes, finirunt iuxta dictum Potoch in occidente terminacionem. Ne autem huius uendicionis et conuencionis contractus ualeant per quempiam in posterum retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CC quinquagesimo IIIş.

(Az eredeti után Véghelyi Dezső, Hazai Okmánytár I. köt. 27. l.)