Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis ... Abbati Monasterii Sancti Jacobi de Visniza, ejus fratribus tam praesentibus, quam futuris regularem vitam professis. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit esse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus elementer annuimus, et Monasterium Sancti Jacobi de Visniza Ragusine Diocesis, in quo Divino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et Beati Benedicti regulam, in eodem Monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem Monasterium impresentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum oblatione, seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant, pro quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo primum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, vineas et terras, quas habetis prope idem Monasterium, cum omnibus pertinentiis suis; vineas et terras, quas habetis in locis, qui Subrende Ver - - - - et Junchettum vulgariter nuncupantur, cum omnibus pertinentiis eorundem; domos quas habetis in civitate Ragusina cum omnibus pertinentiij earundem, cum terris, pratis, vineis, nemoribus - - - et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus et sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum posthac in Monasterio vestro professo fas sit, sine Abbatis sui licentia de eodem loco discedere, nisi arctioris religionis obtentu; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce Divina officia celebrare; dummodo caussam non dederitis interdici. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes Clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, a Diocesano suscipiant Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam et communionem Sacrosancte Romane Sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. Probibemus insuper, ut infra fines parochie vestre nullus, sine assensu Diocesani Episcopi et vestro, capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum. Ad hec novitatibus indebitis exactiones ab Archiepiscopis, et Episcopis, Archidiaconis seu Decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusque personis, a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut etiam publice usurarii, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad jus Ecclesiarum vestrarum - - - - detinentur, redimendi et legitime liberandi, de omnibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, revocandi, libera sit de nostra permissione facultas. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, ac tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, ant fratrum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et Divi Benedicti regulas provideant eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarumn nullus rapinam sive furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea exemptiones, libertates et immunitates, a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus, vel aliis fidelibus liberaliter vobis indultas, Apostolica auctoritate confirmamus, et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus possidere; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolice auctoritate, et Diocesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisque persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, et secundo, terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore et Somguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen.
Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus.
Ego Rainaldus Ostiensis, et Velletrensis Episcopus.
Ego Stephanus Prenestinus Episcopus.
Ego Stephanus Sancte Marie - - - - tt. Presbiter Cardinalis.
Ego frater Joannes tituli Sancti Laurentii in Lucina Presbiter Cardinalis.
Ego frater Hugo tituli Sancte Sabine Presbiter Cardinalis.
Ego Ricardus Sancti Angeli Diaconus Cardinalis.
Ego Octavianus Sancte Marie in Via Lata Diaconus Cardinalis.
Ego Joannes Sancti Nicolai in Arce Tulliana Diaconus Cardinalis.
Ego Villelmus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis.
Ego Ottobonus Sancti Adriani Diaconus Cardinalis.
Datum Anagnie per manum Guillelmi - - - - Parmensis Sacre Romane Ecclesie Vice-Cancellarii XI. kalendas Augusti, Indictionis XII., Incarnationis Dominice anno Mş CCş Lş IIIIş. Pontificatus vero Domini Innocentii Papae IV. anno duodecimo.
(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 105. l.)