Innocentius Episcopus seruus sernorum Dei venerabilj fratri ... Archiepiscopo et dilectis filijs Capitulo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Apostolice Sedis benignitas sincere obsequentium uota fidelium fauore beniuolo proseqni consueuit, et personas illorum, quos in sua deuotione promptos inuenerit et feruentes, quibusdam (titulis) decentius decorare. Vt igitur ex speciali deuotione, quam ad nos et Romanam Ecclesiam habere noscimini, sentiatis uobis fauo(rem) Apostolicum non modicum accreuisse; auctoritate uobis praesentium indulgemus, ut nullus Delegatus, (uel) Subdelegatus, Executor, aut etiam Conseruator, auctoritate Sedis Apostolice, uel Legatorum ipsius in nos, uel Ecclesiam uestram excommunicationis, suspensionis, uel interdicti sentenitas promulgare, aut interdicere uobis ingressum Ecclesie (ua)leat, absque speciali mandato Sedis eiusdem, faciente plenam et expressam de hac indulgentia mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit; indignacionem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apestolorum cius se nouerit incursum. Datum Anagnie VI. nonas Octobris, Pontificatus nostri anno duodecimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 677. l.)