Conuentus Monasterij Sancti Egidij de Simigio omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. A vniuersorum noticiam harum serie litterarum nolumus peruenire, quod Andreas filius Petres de Feirighaz ab vna parte; Mikou filius Kersen de Tikus ex altera, in nostra constituti presencia confessi sunt oraculo uiue uocis; ut per composicionem Comitis Johannis filij Isip, et Gregorij filij Gicel de genere Beuu, ac Chama de Huruathkut, ob dileccionem cognacionis, super causa diuisionis possessionum ipsorum olim facte, hoc modo se reformassent; ut sicut olim predictus Kersen, pater eiusdem Mikou, et dictus Andreas, diniserant inter ipsos possessiones eorum, eodem modo commisissent; uidelicet possessionem Feirighaz cum omnibus utilitatibus suis, sub antiquis metis et terminis, quibus a uicinis suis separatur, dictus Mikou commisisset et reliquisset Andree predicto et suis posteritatibus perpetuo possidere; e conuerso autem idem Andreas possessionem Tikus et porcionem eorum in Zeuchen habitam dedisset et reliquisset eidem Mikou et suis heredibus similiter perpetuo possidere; tali obligacione mediante, quod si processu temporis ipsam diuisionem aut ipsi, uel aliquis de posteritatibus ipsorum reuocaret, illi qui ipsam diuisionem obseruaret, L marcas, sine porcione iudicis, dare teneretur. In cuius rei stabilitatem et firmitatem ad peticionem parcium super hec premissa ambabus partibus dedimus litteras nostras, sigilli nostri munimine communitas. Datum in die animarum, anno Domini Mş CCş LIIIIş; Beato Abbate, Benedicto Decano, Lucach Custode, Baldino Cantore, Andrea Bisseno Celerario, ceterisque fratribus ibidem existentitus.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 679. l.)