Bela Dei gracia Rex Vngarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et graciam. Dicit nobis Antoleus de genere Hermanni frater Mathie Prepositi de Scepus dilectus et fidelis noster, quod quedam possessio sua Mesces vocata in Comitatu de Zemlyn existens, distinccionibus vicinitatum et ereccionibus metarum nouarum plurimum indigeret. Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes damus in mandatis, quatenus mittatis hominem vestrum pro testimonio fide dignum, quo presente Cornes Stephanus filius Cadar de Tholchwa, vel Andronicus de eadem homo noster ad faciem dicte possessionis accedendo legitima conuocacione vicinorum et commetaneorum eius reambulet eandem per veteres et antiquas metas, iuxta veteres nouas metas, vbi necessarie fuerint, erigendo, statuatque ipsi Comiti Antaleo in filios filiorum eius et heredes perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores autem, si qui fuerint, contra eundem ad nostram citet presenciam ad terminum competentem; et post hec tocius facti seriem cum cursibus metarum nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in octauis Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.
(Az egri káptalannak ugyanazon 1255. évi bizonyság-leveléből, mint alább 288. sz. a.)