Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Laurentio Preposito Ecclesie Sancti Yrenei Syrmiensis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum igitur, sicut petitio tua nobis exposita continebat, venerabilis frater noster Episcopus Syrmiensis, attendens grata et accepta servitia sibi et Syrmiensi Ecclesie a te impensa, nec non et quam plures labores, quos pro ipso et eadem Ecclesia subiisti, villam quamdam sitam in Zlacho, que villa Drasch vulgariter nuncupatur, tibi, prout sperabat, ad eum sui Capituli accedente consensu, provida deliberatione concesserit, a te quoad vixeris possidendam, sicut in ipsius litteris confectis extunc plenius continetur. Nos tuis supplicationibus inclinati, quod ab eisdem Episcopo et Capitulo super hoc provide factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, tenorem litterarum ipsarum presentibus de verbo ad verbum inseri facientis, qui talis est:
Nos O. Dei gratia Episcopus Syrmiensis stb. (következik Oliver szerémi püspöknek 1250-ki adománya, mint Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 78. l.)
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario oontraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Neapoli idibus Februarij Pontificatus nostri anno primo.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 83. l.)