Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filijs Rectoribus et perpetuis Vicariis Ecclesiarum Diocesis Agriensis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducamus effectum. Petitio siquidem vestra nobis exhibita continebat, quod cum venerabilis frater ... Episcopus et ... Prepositus, Archidiaconi et Canonici Agriensea omnes fere redditus et proventus Ecclesiarum vestrarum suis usibus indebite applicantes, et vobis nonnisi quamdam tenuem et exilem partem de decimis, oblationibus et obventionibus illarum pro suo libito conferentes, diversis gravaminibus aliis vos afficerent; felicis recordationis I. Pape predecessor noster, partibus coram se litterarum suarum auctoritate citatis, primo dilectum filium Magistram Ubaldum Subdiaconum et Capellanum nostrum deputavit in huiusmodi negotio auditorem, et tandem, quia nimis erat ipsis partibus difficile apud Sedem Apostolicam litigare, volens earum parcere laboribus et expensis, per litteras suas dilectis filiis ... Abbati de Seps Cisterciensis Ordinis, et ... Priori Fratrum Predicatorum de Potehoc, ac ... Preposito Sancti Martini de Sipes sub certa forma dictum commisit negotium ordinandum. Qui rite in eodem negotio procedentes, et litterarum predictarum forma seruata, earum auctoritate quartam partem dictarum decimarum vobis, cum id de iure communi competat, pro sustentatione vestra in perpetuum sententialiter assignaruut, et aliam quartam illarum in loco tuto cuiuslibet parrochie pro fabricis, luminariis et ornamentis ecclesiarum ipsarum deponi fideliter decernentes, residuum decimarum predictarum, et duas partes oblationum in denariis, auro vel argento, que a parrochianis vel aliis Christi fidelibus ex quacumque earundem ecclesiarum, ab ea quibus (így) offeruntur, exceptis pane, carnibus et candelis, que omnia cum tertia parte huiusmodi oblationum in denariis, et auro vel argento facta vobis cedant, dari dicto Episcopo preceperunt; super reliquis vero certam ordinationem ediderunt iuxta litterarum continentiam earundem; prout in patentibus litteris dictorum iudicum confectis exinde, ac eorum sigillis signatis, plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, huiusmodi processum et ordinationem, sicut per eosdem iudices provide facti sunt, ratos et firmos habentes, eos auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Neapoli VIII. kalendas Maii Pontificatus nostri anno primo.
(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 84. l.)