Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio ... Illustri Regi Vngarie salutem et Apostolicam benedictionem. Poteris Regi Regum, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura Regnorum, in tuis actionibus complacere, si diligas pia loca, et personas honores in eis Domino famulantes. Inde est, quod Serenitatem Tuam rogamus, monemus attentius, et hortamur, quatinus dilectas in Christo filias Abbatissam et Conuentum pauperum sororum inclusarum in Tyrna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis habens ob reuerenciam Beati Petri et nostram propensius commendatas, eis in suis necessitatibus adesse studeas pietatis intuitu pariter et prodesse; preces nostras taliter admissurus, quod eedem eas apud Excellentiam Tuam fructuosas sibi sentiant per effectum, et nos Magnificentiam Tuam possimus propter hoc non immerito commendare. Datum Anagnie III. Idus Julij Pontificatus nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápának ólompecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)