Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus ... Abbatisse et Conuentui Monialium inclusarum Monasterij Sancte Helisabet in Tirna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Haberi percepimus in desiderio uestro continuum, quod per afflictionem carnis assiduam mereamini premia beatorum: verum tamen ex fragilitate nature adeo spiritus promptitudo redunditur, quod uix absque incursu discriminis in omnibus rigorem formule uite uestre perpeti ualeatis. Huiusmodi siquidem fragilitatem paterno considerantes affectu, cum essemus in minori officio constituti, rigorem ipsius formule in certis articulis pie ac prouide temperauimus, prout in patentibus litteris nostris confectis exinde plenius continetur. Nos igitur, quia pium esse dinoscitur, ut ex prouisione Sedis Apostolice a uobis iugum Domini cum suauitate feratur, uestris supplicationibus inclinati, hoc quod a nobis super hoc factum est, ratum babentes et gratum, id auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie kalendis Octobris Pontificatus nostri anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápának ólyompecsétje vörös-sárga selyemzsinoron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)