Nos Stephanus Dux et Banus tocius Sclauonie et Capitaneus Styrie onmibus noticiam presencium habituris significamus, quod cum ex mandato Illustrissimi domini nostri Bele Dei gracia Regis Hungarie in Comitatu de Riucha nobiles iobagiones Castri a terra Castri separaremus et judicaremus, inuenimus quasdam terras aput quosdam liberos homines, quorum nomina inferius notabuntur; qui siquidem quod ipsas terras a tempore Regis Colomani felicis memorie libere et iuxta Regni consuetudinem inuenti sunt detinuisse, easdem terras apud eosdem jobagiones Castri remisimus pacifice et quiete in ea libertate, in qua per eundem dominum Colomanum Regem fuerant admissi, vel sicut alij nobiles jobagiones Castri terras ipsas tenere consueuerunt. Quibus ipsas remittendo metas distingi feciraus vndique homine nostro Vrbano de Bech mediante. Terram enim quandam suam inter Velike et Gilobok, quam Johannes filius Vrbanus tenebat, aput eundem Johannem remisimus sub hys metis. Incipit enim prima eiusdem terre meta de plaga orientali iuxta magnam viam, que itur (így) versus occidentem veniens ad caput Glabo, vbi est meta terrea in cerasy; inde ad arborem nyar, iuxta quam est meta terrea; dehinc in eadem via dirigitur versus meridiem ad metam terream in arbore harazt positam; inde versus occidentem in quadam valle sub arbore byk est meta terrea; inde ad fluuium Runissa (v. Burissa), vbi est meta est sub ceraso; inde ascendit in montem ad arborem harast; inde ad vallem furka, ibique est meta sub tilya; inde ad caput putei ad metam terream; inde descendit per quendara riuulum, venit ad fluuium Velika, ibique est sub arbore requecia meta terrea, et est commetaneus Volkos; indem eodem fluuio Velika descendit versus meridiem; inde vergit ad orientem ad arborem egur, sub qua est meta terrea; inde ad montem ad arborem ircan (gyertyán); ide ad arborem harazt, sub qua est meta terrea; inde versus orientem ad arborem nyr; inde ad fluuium Ruissna, vbi est meta terrea sub arbore egwr; inde ad caput modici nemoris ad metam in dumo de enors (?) positam; inde per siccam vallem descendit ad fluuium Zelna, vbi est meta in arbore jarcanfa (gyertyánfa); inde transeundo eundem fluuium per siccam vallem - - - b capite est meta terrea; inde descendit per quandam modicam vallem, venit ad fluuium Globok, ibique commetaneus est Zlopsa aput metam sub jarfa positam; inde dirigitur in eodem fluuio ad plagam septemtrionalem; inde paululum procedendo venit in quandam vallem ad metam terream; inde versus - - ad montem, vbi iuxta quandam vineam est meta; inde versus aquilonem super quandam magnam vallem, que Hwrk dicitur ad metam terream; inde ad locum, vbi iuxta magnam viam sub arbore harazt est meta; inde per magnam viam versus partem septemtrionalem ad metam priorem, vbi sub arbore tilie est meta terrea, ibique castrenses sunt commetanei. Item mete terre Dragus tali modo terminantur: Incipit enim prima meta eiusdem ab oriente de fluuio Ruisna (v. Busna) apud metam terream, et tendit versus occidentem asscendendo montem, vbi est meta monyerobwkur; inde diuertitur ad fluuium Polora, ibique in tilia est meta; per cursum eiusdem fluuij tendit versus meridiem, cadit in magnam viam, ibique est meta; et est commetanea villa de foro Riucha; inde tendit ad occidentem, et cadit in Velikam, ibique sub arbore de jegnye est meta terrea; per eundem Velikam vadit ad partem septemtrionalem, et cadit ad nemus Ztrug, vbi est meta terrea, et ibi est commetaneus Zlopho; in eodem Ztrug per nemus pergit versus aquam Bagyn, et ibi est meta in arbore egur; inde tendit versus orientem ad magnam viam, ibique est meta terrea; inde ad cerasam (így), sub qua est meta terrea; inde pergit ad fluuium Ztopotna, vbi est meta in monyerobokwr; in eodem fluuio tendit versus meridiem, et ibi est meta in arbore jarcan; inde vertit versus orientem ad quatuor arbores tul vocatas, sub quibus est meta terrea; inde cadit ad fluuium Ruisna, ad caput eiusdem fontis est meta terrea, in eodem fluuio Ruisna reuertitur ad metam terream. Item mete terre Porcha hoc ordine diriguntur: Incipit enim prima meta eiusdem per meridionalem plagam in fluuio Ruicha, et tendit ad occidentem, vbi est meta terrea in tilia; inde ad aliam tiliam; inde versus occidentem ad arborem zyl, sub qua est meta terrea; inde ad arborem egwr; inde ad quandam viain ad egwrfa, sub qua est meta terrea; inde versus meridiem ad angulum, vbi est meta sub arbore egwrfa; inde versus occidentem ad fluuium Velika, et ibi est meta sub pomo, ibique commetaneus est Morton; in eodem fluuio Velika tendit ad partem septemtrionalem; inde peruenit ad angulum, vbi sub pomo est meta terrea; inde per magnam viam tendit ad orientem, et pervenit ad fluuium Ruycha, ibique est meta, et tendit ad priorem metam, et conterminatur semper ville fori de Ruicha, ibique terminatur. Item mete terre Margya et Gardoua filiorum Dotyn diriguntur tali modo: Prima meta incipit ab occidente in fluuio Konzka, vbi riuulus Sulyo cadit in ipsam Konzka; inde per ipsum Sulyo ad aquilonem eundo in bono spacio peruenit ad locum, vbi alter riuulus Teztenik cadit in in ipsum Suloch; inde per ipsum Terztenik in modico spacio eundo venit penes Jechmene ab occidente; inde pergit et venit ad dumum requecie, de quo paruum eundo venit ad caput cuiusdam putei, de quo diuertit ad orientem, et procedit per loca spinarum in bono spacio, et cadit ad paruam Konzchicha, per quam pergit ud meridiem in longo spacio, vbi prope Konzkam magnam diuertit paruum ad orientem, et cadit per cursum ipsius riuuli Konzka in magnam Konzkam, per quam in longo spacio eundo cadit ad priorem metam, et ibi terminatur. In cuius rei stabilitatem in argumentum aniplioris fidei ad instanciam superius dictorum virorum, et Johannis filij Vrbanus, Dragos, Porchie, Vydosa, Mergye, et Gordoba litteras presentes sigillo nostro munitas duximus concedendas. Datum anno Dominice Incarnacionis Mş ducentesimo quinquagesimo quinto.
(Eredetie bőrhártyán, a bánnak fehér selyemzsinóron függő pecsétje alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)