A B C D
Philippus Prepositus, et Capitalum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Guge filio Petri de willa Balan, et Ladizlao filio Adriani fratre suo ab una parte; item Comite Rugas de willa Saag proximo eorundem parte ex altera coram nobis personaliter constitutis, propositum extitit et relatum per eosdem Guge et Ladizlaum in hunc modum, quod de terra ipsorum, quam habent in Sarov ad quatuor aratra sufficientem, videlicet incipiendo a loco, vbi fluuium Goron vnatur cum ryppa Compa, versus plagam occidentalem adiacentem, et inde transeundo flumien (így) Goron ad partem similiter occidentis usque riuulum Nogsar vocatum sitam; cuius quidem terre a parte septemtrionis iacet residua terra eorundem Guge et Ladizlai, cum feneto et nemoribus inter Compa et Goron fluminibus ad latitudinem dicte quantitatis terre adiacentibus, pro duodecim marcis argenti plene habitis predicto Comiti Rugas, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, perpetuo et irreuocabiliter confessi sunt wendidisse; tali tamen obligacione adiecto (így), quod si processu temporis iam dictus Comes Rugas ipsam particulam terre sibi wenditam occurrentibus sibi necessitatibus, uel causa maioris vtilitatis vendicioni exponerent uel pignori obligare, nulli alteri poterit, nisi prefatis Guge et Ladizlao. Vt igitur huius vendicionis series perpetuam obtineat firmitatem, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis Mş CCş Lş quinto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-violaszinű selyemzsinóron a káptalan pecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)