289. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Langeus comes és érdektársai Tuchua nemzetségből Petri birtokukat Mihály sárosi főispánnak eladták. 1255.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod constituti coram nobis Langeus Comes, Zovlat et Kenez de genere Tulchua ab una parte, Bolosoy Comes officialis Michaelis Comitis de Sarus pro ipso Michaele Comite ex altera; proposuerunt predicti Langeus, Zoulat et Kenez, quod quandam terram eorum nomine Petri iuxta Horrad iacentem, que de Cheb clerico ad ipsos fuerat deuoluta, sub eisdem certis metis, sub quibus ipsi possederant, ex consensu Kazmerij fratris ipsius Kenez, cuius consensum idem Kenez nobis exposuit, uendidissent prefato Michaeli Comiti pro octo marcis argenti perpetuo possidendam, et pecuniam plene se ab eodem recepisse sunt confossi. Obligauerunt insuper se, ut Michaelem Comitem et suos heredes racione terre predicte contra omnes molestantes defendere tenerentur. Ad cuius rei robur tradidimus presens scriptum communi fratrum nostrorum consensu; presentibus tamen Nicolao Preposito, Farcasio Cantore, Thoma Lectore, Petro Custode, Jacobo de Surabun, Vrbano de Zobolch, Marco de Vng, Magistro Johanne de Bursua, Johanne de Kemey Archidiaconis et aliis multis. Anno Domini Mş CCş quinquagesimo quinto; regnante glorioso Bela Rege Hungarie, Benedicto Archiepiscopo Strigoniensi; domino et patre nostro Lamperto Agriensis Ecclesie Episcpo existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalan pecsétje sárga-vörös-violaszinű selyemzsinoron függ a budai kir. kamarai levéltárban.)