Capitulum Ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Uniuersitati uestre tenore presencium uolumus fieri manifestum, quod Magistro Constantino karissimo Concanonico nostro ex una parte, et Aladario Comite filio Comitis Chete ex alia, coram nobis personaliter constitutis, predictus Magister Constantinus confessus est viua uoce, quod totam terram suam emptam ab Ypolito et Paulo filio Turka, cognatis Comitis Chete antedicti, et ab aliis quibuscunque, quam habebat in villa Muha, cum omnibus pertinencijs suis, videlicet domibus, fenetis, molendino et alijs vtilitatibus, preter seruos et ancillas et alia mobilia, uendidisset Aladario Comiti supradicto pro quadraginta quatuor marcis argenti, iure perpetuo possidendam; et ipsam summam pecunie idem magister Constantinus plene et integraliter se recepisse ab eodem affirmauit coram nobis, et restituit omnia priuilegia, que habebat super dicta terra confecta, tali condicione interposita, quod si alique littere uel priuilegia casualiter forent reseruata, si unquam exhiberentur, uires aliquas non haberent. Ut igitur huius rei series robur perpetue firmitatis optineat, nec possit in posterum ab aliquo retractari, ad peticionem utriusque partis presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş Lş quinto, sexto kalendas Junij, Magistro Smaragdo Ecclesie nostre Electo aule Regie Vice-Cancellario, Jacobo Cantore, Mathia Custode, Micha Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje vörös-sárga zsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)