Juvko Prepositus Quinque-Ecclesiensis, ejusdemque loci Capitulum, omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod secunda feria proxima post Dominicam Judica, domina Lucia filia quondam Pouse Comitis filij Nane, nota nobis persona, per quosdam homines nostros, videlicet per Venceslaum Decanum nostrum, et alios, relicta Wechsh filij Weich de genere Csanad, una cum Johanne filio suo, coram statuta in nostra presencia confessa est, super dote matris sue domine Elizabeth filia quondam Poch Comitis, et rerum omnium secum addictum Poch Comitem transportarum, nec non et super quarta ejusdem domine Lucie, a nobili viro Nana Comite filio condam Pouse Comitis ibidem presenti undecim marcis de argento jam receptis ita plenarie fuisse sibi satisfactum, quod nec ipsa domina Lucia, nec Johannes filius eius prenotatus, nec alius de generacione eorundem, dotem, quartam, et res supradictas poterunt de cetero requirere. Nos autem ad instanciam dicte domine Lucie et filij ejusdem supradicti, litteras presentes nostri apposicione sigilli roboratas conscribi dignum duximus in supradicte satisfaccionis testimonium et munimen; anno Domini millesimo ducentesimo quiuquagesimo quinto. Tristano Cantore, Theodore Custode, Romualdo Decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Petri Lectoris Quinque-Ecclesiensis.
(Néhai Rajcsányi Ádám kézirati gyűjteményéből.)