In nomine Domini Amen. Ego Rogerius Dei gratia Spalatensis Archiepiscopus confiteor per hoc scriptum, quia recepi a tc Thoma Archidiacono Spalatensi sexaginta libras denariorum de pecunia domini Papae, pro quibus tradidi tibi quatuor vasa argentea sex marcas ponderantia; ita quod si praetaxata pecunia extra civitatem tradenda fuerit, tu assignabis eadem vasa ad manus Grucii vel alicuius amicorum eorum, et recipies pecuniam memoratam. Si vero non fuerit, qui nomine meo vasa redimat supradicta; tunc licitum tibi sit tradere ipsa praecise pro pecunia saepedicta, nec tenearis exinde mihi vel alicui reddere rationem. Actum in praesentia domini Prodani et fratris sui Grucii, et mei P. dicti Romani Clerici de Palianis, qui scriptum praesens scripsi.
Anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto Indictione quartadecima die quinto exeunte Februarii. Regnante domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungariae, tempore domini Rogerii venerabilis Archiepiscopi Spalatensis, Stephani Illustris Bani Sclauoniae, Comitis Duymi Kasari, Miche Madii, Nicolai Desse Judicum. Nos suprascriptus Rogerius Dei gratia Archiepiscopus Spalatensis, per hoc praesens instrumentum confitemur et facimus manifeste, nos recepisse a vobis Thoma Archidiacono et fratre Jesse de Ordine Fratrum Praedicatorum Conventus Spalati nomine Ecclesiae Romanae de mandato domini Papae tredecim libras et quinque soldos et medium bonorum denariorum grossorum Venetorum, quos denarios mutuo nos habere dicimus; renuncians omni exceptioni non datae et numeratae pecuniae tempore contractus. Ad securitatem autem vestram huic instrumento nostrum sigillum pendens fecimus apponi. Actum in camera ipsius domini Archiepiscopi in presentia et testimonio Nicolai Pharensis Episcopi, Nicolai Duymi, Marini Symeonis. Leonardi de Pessine Spalatensis et aliis. Ego Dobre Duscize examinator conscius scripsi.
Ego Amicus Capellanus, Communis Spalatensis Juratus Notarius his interfui, et de voluntate ipsius domini Archiepiscopi rogatus scripsi, et consueto signo roboraui.
(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 279. l.)