Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Danieli Regi Russie timorem Divini nominis et amorem. Inter alia, que nobis ex injuncto Apostolatus incumbunt officio, animarum nos convenit precipue invigilare saluti, ut eas Regum Regi, qui nos illarum, licet immeritos, voluit preesse regimini, lucrifacere, sua nobis cooperante gratia, valeamus. Verum quia non est Deo acceptum obsequium, quod sine fide prestatur, nec pervenitur operum edificio ad salutem, quod supra firmitatem fidei non consurgit, ad propagandam eam et corroborandam in mentibus omnium, et specialiter Regum et Principum, intentione tota omnique sollicitudine, ac verbi et operis efficacia laborare debemus, ut Christiana religione latius diffusa per orbem, patris eterni filius multiplicatis servitoribus plenius honoretur. Sane tu olim cupiens de infidelitatis tenebris; que postquam etiam renatus fuisti fonte baptismatis, oculos tue mentis involverant, ad lumen Catholice fidei, sine qua nemo salvatur, et ad obedientiam Ecclesie Romane, non sine Divina inspiratione redire, juramento prestito promisisti, Ecclesie predicte tamquam fidelis ejus filius obedire, ac fidem Catholicam, sicut alii Orthodoxi mundi Principes obseruare. Propter quod Ecclesia eadem volens te in sui deuotione congruis firmare favoribus, et condignis gratiis confovere, personam tuam ad Regalis dignitatis apicem sublimavit, faciendo te inungi Sacri Crismatis oleo, tuoque imponi capiti Regium diadema. Sed tu, sicut ad audientiam nostram non sine cordis turbatione pervenit, tam spiritualium, quam temporalium beneficiorum ipsius Ecclesie immemor, tanteque gratie prorsus ingratus, prestiti juramenti religione contempta, id, quod circa obedientiam ejusdem Ecclesie, ac predicte obseruationem fidei promisisse dinosceris, observare postmodum non curasti, in anime tue periculum, ipsius injuriam fidei, Ecclesie predicte contemptum, et obprobrium Jesu Christi. Super quo tanto vehementius contristamur, quanto faventius super omnia cordis nostri desiderabilia cupimus, ut cultus ejusdem fidei per orbem longius latiusque diffusus, continuum auctore Domino suscipiat incrementum. Volentes igitur Apostolicis apud te super hoc insistere monitis, et ad veritatem, que Christus est, paternis te persuasionibus revocare, ac sperantes, quod te graviter contra Deum et ejus Ecclesiam deliquisse considerans, condigne peniteas, et errorem tuum corrigere studeas per te ipsum, Magnitudinem tuam monendam duximus attentius et hortandam; quatinus ad tuam memoriam revocans, quanto studio, quantaque sollicitudine circa exaltationem tuam Sedes Apostolica laboravit, considerans etiam, quod non Ecclesiam; sed te ipsum decipis, tuum in hac parte promissum dampnabiliter non servando, perditionis viam, qua graderis, non differas abjurare, et id, quod de ipsius observatione fidei, et predicte Ecclesie obedientia juramento prestito promisisti, inviolabiliter observare procures. Ita, quod nos tuorum laudabilium operum odore percepto, multa exinde perfusi letitia dulcia ipsius Ecclesie ubera, quc copiose dudum in multorum beneficiorum perceptione suxisti, tibi tuis exigentibus meritis affectuosius porrigamus. Alioqnin venerabilibus fratribus nostris ... Olomucensi et ... Wratislaviensi Episcopis litteris nostris injungimus, ut te ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant; non obstantibus aliquibus litteris Apostolicis, cuiuscunque tenoris existant, per quas effectus presentium impediri valeat vel differri, et constitutione de duabus dietis edita in Concilio Generali. Datum Laterani idibus Februarij, (Pontificatus nostri) anno tertio.
(Turgenov A. I., Historica Russiae Monumenta I. köt. Sz. Pétervár 1841. 84. lap.)