Chak Magister Tauarnicorum domini Regis et Comes Zaladiensis omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Vniuersorum noticie tenore presencium duximus declarandum, quod cum dominus noster Bela Illustris Rex Vngarie et Dux Stirie ad Comitatum Zaladiensem vice persone sue auctoritate pleniori pro factis terrarum et alijs iuribus Castri indebite occupatis seu detentis nos misisset, dando in mandatis, ut sicut iura Castri sui per alios nollet detineri, sic et aliorum iura non pateretur, nec nos permitteremus per Castrum, seu populos ad Castrum pertinentes, aliquatenus occupari, sed pocius inquisita plenius ueritate finem debitum in negocijs talibus racione preuia faceremus; inter cetera Kuppan, Hada et Ladizlaus ad nostram accedendo presenciam nobis querimoniam porrexerunt in hunc modum: Quod cum tempore Tartarorum propter paucitatem eorum et guerram nimiam, ac timorem, que corda fere omnium hominum incusserat, se cum terris suis speculatoribus Zaladiensibus de Karka adiunxissent, ut coadunati se possent sustentare commodius et tueri, ijdem speculatores ipsis, et ipsi dictis speculatoribus vicissim in omnibus affuissent; postmodum autem per Diuinam pietatem Regno ad statum meliorem reformato et in tranquillitatem posito, cum se cum terris eorum ab ipsorum speculatorum consorcio separare voluissent, cauentes, ne libertati ipsorum aliquid impingatur propter tanti temporis prolixitatem, et consequenter ipsorum heredibus in futurum; ijdem speculatores et fratres sui nobis litteras domini Regis presentarunt, ut sciscitata plenius ueritate de ipsorum iuribus et statu finem debitum faceremus. Verum (quamuis rece)ptis litteris domini Regis et inspectis de ipsorum statu libero nobis manifesta et euidens racio patuisset; tamen ad maiorem rei euidenciam cum seri(atim domino) Regi factum ipsorum recitassemus, idem pia consideracione inductus singula, que sibi dicebamus, corde recolligens pleniori, ne per ipsum cuiquam preiudicium fieret, a quo graciam prestolantur vniuersi, ipsos a tali nota cum suis terris eximendo, maxime pro meritis et seruiciis Magistri Benedicti Notarij karissimi filii sui domini Regis Stephani fratris eorundem, qui quidem seruicia ipsi domino Regi St. a temporibus sue puericie fideliter exhibuerat, per que remuneracione ampliori merito fuerat attollendus, in numerum seruiencium suorum restituit cum ipsorum posteritate, ac perpetuo collocauit. Quorum eciam terrarum mete, prout Blasius Comes filius Detrici, iobagio Castri Zaladiensis, qui ad circueundas easdem terras a domino Rege specialiter, et Sankud iobagio eiusdem Castri ex parte nostri missi fuerant, nobis recitarunt, hoc ordine distinguntur: Incipit enim ab oriente supra molendinum Suyk, ubi est meta terrea; dehinc versus meridiem venit prope pirum quendam ad metam terream; deinde in uia directa uadit ad Kysegurd, ubi est meta terrea; deinde superius in quadam mega ascendit ad metam terream ad collem quendam; deinde in via ad vallem; dehinc in magna uia, que uadit ad domum Buza usque ad Bud gepwe, circa quem locum declinat in mega quadam ad occidentem ad vallem, que dicitur Wasardwelge, ubi est meta terrea; abhinc vadit ad finem Chichov gepwe; dehine uersus meridiem in quadam mega uadit ad siluam nir, ubi est meta; deinde declinat uersus occidentem, et in eadem silua uadit per tres metas terreas, et exit de eadem silua ad metam terream, et in quadam mega uadit superius ad aquilonem, et exit ad uiam ad metam terream, in qua uia itur ad ecclesiam Sancti Georgij; deinde in eadem via uadit usque ad locum, ubi eadem terra separatur a terra Dionisij filij Comitis Georgij, et eadem uia separat ipsam terram per metas antiquas a terra predicti Dionisij usque ad locum, qui dicitur Bokonhyda, ubi cadit in aquam Karka, et in eadem aqua uadit superius usque ad metam priorem, et sic terminatur. In cuius rei memoriam presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)