(N)os Magister Eynardus Agasonum domine Regine et Comes de Golgoch significamus omnibus litteras presentes inspecturis: Quod cum Magister Mauricius Judex Curie domine Regine et Comes Nitriensis petiuisset a domina Regina iudicem sibi dari super causa terre sue, quam habebat cum Moyk iobagione prediali domine Regine de Verencha, ipsam causam domina Regina nostre sentencie commisit decidendam. Igitur cum predictus Moyk per Wyllanth uillicum de Vereucha pristaldum huius cause, datum per dominam Reginam, in termino assignato coram nobis comparuisset, Magister Mauricius contra Moyk proposuit antedictum, quod idem Moyk, cum sit ipsius conterminalis, quandam particulam terre sue, pertinentem ad Sanctum Georgium de Lochuna predium suum, sibi subtraxisset, et apud se detineret indebite occupatam. Contra quem dictus Moyk respondit, quod ipsa terra, quam Magister Mauricius ab eo requirit, esset sua empticia de Paulo et fratre suo filijs Petri, et eam sicut ius empticium possedisset. Super quo nos auditis proposicionibus parcium ordine iudiciario decreuimus, quod idem Moyk, quia empticiam suam esse dicebat dictam terram, super hoc expeditores suos, Paulum scilicet et fratrem suum predictos adduceret. Adueniente autem termino adduccionis expeditorum suorum, memoratus Moyk iterato coram nobis comparens, expeditores suos, sicut debebat, non adduxit, dicens, quod adducere eos nullatenus potuisset. Et licet iudicare noluissemus, eo quod iuris erat, quod dictos expeditores suos citatos, si uellet, adduceret; dixit, quod nollet ad presens se intromittere super hoc cum eis ad accionem, nisi quod postea, si uideretur sibi, eos pro pecunia sua conueniret. Propter quod ipsam terram eidem Magistro Mauricio uoluntate sua propria sub nomine juris Magistri Mauricij liberc et pacifice permisit possidendam, et nos eodem modo decreuimus iusticia debita postulante, quod ipsa terra in ius Magistri Mauricij deuolui debeat pleno iure; mittentes predictum pristaldum, ut ipsam terram Magistro Mauricio debeat assignare certis metis vndique circumpositis. Cuius terre mete, prout per eundem pristaldum didicimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit iuxta quandam uiam super duabus arboribus ilicis, super quibus sunt signa crucis posita; et inde procedit uersus orientem iuxta eandem uiam, et ueniet ad unam arborem ilicis; et exhinc similiter ad arborem ilicis antedictam; et abhinc eciam ad arbores ilicis, ubi est pratum quoddam paruum; inde uero ad arbores ilicis magnas, que sunt recte in aqua Chemernicha, et ex illa aqua reuertitur ad priorem uiam, ubi recte iuxta uiam sunt due arbores ilicis; inde uero directe super eandem uiam tendit uersus meridiem, et uenit ad metam terream, ubi iuxta ueterem metam, que est sub duabus arboribus ilicis, est noua meta iuxta eandem uiam, que de Sancto Georgio ducit ad ecclesiam Sancti Andree, et ibi illa uia relicta tendit uersus occidentem, et uenit ad arborem, que has uocatur, sub qua est meta; et exinde per arborem ilicis uenit iterura ad aquam Chemernicha, et transit illam aquam, et uenit ad arborem ilicis, iuxta quam est noua meta iuxta ueterem metam, que sunt iuxta quoddam stagnum, et iuxta illud stagnum uenit ad arborem, que has uocatur; et abhinc ueniens sunt signa inmediate super arbore, et uenit ad metam terream, que est sub arbore, que has uocatur; et inde ad magnam arborem ilicis, iuxta quam est meta terrea sub arbore, que eciam has vocatur prope domum Moyk predicti; et abhinc ad arborem ilicis; et inde ad arborem piri; inde uero ad metam terream, que est iuxta sata et orturn predicti Moyk; et exhinc super quadam uia uenit ad arborem pomiferi (így), que est iuxta eandem uiam; et inde ueniendo parum transit illam uiam, et ad metam terream uenit, in qua uia est mactatum lignum ilicis; et exhinc ad metam terream, que est in rure; inde uero ad aliam metam terream, que est iuxta sata et arborem cerasi; abhinc autem per quandam planiciem uenit ad metam terream, que est recte iuxta fluuium Luchuna, et ibi adunatur terre eiusdem Magistri Mawricij, et sic terminatur. Vt autem huius rei series robur perpetue firmitatis optineat, presentes eidem Magistro Mauricio litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Aurea Curia anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek egykor függő pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)