334. A vasvári káptalannak a monostor-jáki nemesek közti birtokosztályra vonatkozó bizonyságlevele. 1257.

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore presencium vniuersis, quod constituti coram nobis Benedictus fiilius Domou pro se et Petro fratre suo, Daniel filius Demetrij pro se et pro Thoma, Georgio filijs Ambrosi ex parte vna; Jak filius Symun, et Dominicus filius Kayan, nobiles de Jak Monasteriali ex altera; asseruerunt uiua uoce, in terra eorum hereditaria sita in Jak apud monasterium, talem inter se in modum pacis et concordie fecisse diuisionem. Ut a parte orientali cessisset Benedicto et Daniel cum cognacionibus suis uiris supra fatis; a parte uero occidentali dictis Jak et Dominico remansisset. Cui diuisioni Agabut filius Chom commetaneus eiusdem terre pro se et fratribus suis presencialiter consensum prebuit per omnia liberalem. Incipit autem meta porcionis Jak et Dominici prima a medio uille Jak, ubi sunt due mete prope pirum magnam; et inde uergens sursum uersus aquilonem in pruma, sunt due mete; exinde procedens adhuc directe ad aquilonem per planiciem quandam, declinat in vallem unam, ubi sunt due mete, in una pirus, alia graminosa; abinde parumper progrediens in dicta valle, intrat virgultum, et in eodem virgulto sunt due mete, in una pirus, altera dumosa; hinc exit virgultum ad locum, qui Nogscel dicitur, vbi sunt due mete terree; post hec intrat uiam Naree, secus quam sunt due mete, vadit in eadem uia metis distinctis certis locis usque metas ville Naree, et ibi a terra Stephani filij Stephani separatur; deinde uenit ad quoddam pratum ad terram dictorum Benedicti, Daniel et Thome, vbi in dumis salicibus sunt due mete; et inde per metas antiquas eiusdem terre vbique binas, mete priori terminatur. In cuius rei memoriam pleniorem ad peticionem parcium in testimonium rei geste presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Luca Procuratore Prepositure Ecclesie nostre existente, Oliuerio Cantore, Ombud Custode, Andrea Decano. Anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo; sigilli nostri innouacione anno primo.

A B C D E

(Az eredeti után Ráth Károly, Hazai Okmánytár I. köt. 35. l.)