Nos Capitulum Ecclesie Waradiensis significamus quibus expedit, quod Comes Paulus filius Stephani ex vna parte, Ladizlaus et Thomas filij Pangracij de genere Chanad ex alia parte in octauis Sancti Georgij coram nobis constituti, litteras domini Bele Illustris Regis Hungarie nobis obtulerunt in hec verba: Nos Bela Dei gracia Hungarie stb. (következik IV. Béla királynak 1256-ki okmánya, mint fentebb 303. sz. a.)
Igitur predictus Comes Paulus in octaua supradicta cum antedictis duobus filijs suis iurauit, vt debebat, presentibus filijs Pangracij supradictis, et postea secundo die cum prefato homine Vestro et nostro, scilicet Andronico Custode Ecclesie nostre viro fidedigno, predicte partes ad faciem sepius nominatarum terrrarum accedentes et circumeuntes ad nos reuersi dixerunt, quod inete et distincciones sepe dictarum terrarum hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente in loco, qui Kysmezewd dicitur iuxta riuulum Derges vocatum, vbi est terrea meta; exinde vadit directe ad occidentem ad quemdam montem Felsytethey vocatum, vbi quondam fuit vinea; posthac iterum ad occidentem directe venit ad locum, qui mogosholom vocatur, iuxta campum cuiusdam vallis, que Vlnozowfey nuncupatur, vbi sunt lignee mete, et ibi illas ligneas metas prescriptus Comes Paulus versus aquilonem intra terras Thelegd et Zabolch predictorum filiorum Pongracij, dicens idem Comes Paulus eas esse falsas, et per semetipsum quondam eas esse factas; et exinde per predictam vallem Vlnozoun directe similiter ad occidentem vadit infra vsque riuulum Kegek vocatum, et postea per riuulum Kegek declinat ad aquilonem, et venit ad illum locum, vbi quedam antiqua via cadit in Kegek, et inde exit ad campum Zakadath vocotum, et illic in capite illius campi sunt lignee mete, et terrea meta super arboribus ilicijs et populeis; et postea per medium predicti campi Zakadath similiter ad aquilonem venit ad magnam viam transeuntem ad partes Transsiluanas, que est in medio ville Jenw et Zabolch, vbi iuxta ipsam magnam viam et arbores iliceas securi mactatas in signum mete est terrea meta; et exinde, sicut directe exit de syluis ad predictam viam inter memoratas villas transeuntem, eodem modo tendit versus aquilonem ad quandam vallem juncosam, que sasweolgy vocatur, vbi est terrea meta; adhuc per eandem vallem vadit ad aquilonem ad quandam aquam, que Koppankwnek nuncupatur, et exinde eodem modo uersus aquilonem transit campum Sumuzigeth vocatum, et venit iuxta flumen Crysij ad locum, qui Lopuhuslaz vocatur, vbi predictus campus Sumuzigethe per appropinguacionem Crysij et Koppankwnek valde constringitur, vbi mete terrarum predictarum Thelegd et Zabolch tam lignee quam terree terminantur. Et dixit idem Comes Paulus, quod omnes mete siue terree siue lignee, que ex parte terrarum Thelegd et Zabolch sunt inter metas et limites prescriptas, false essent, et quod quondam ipse eas fecisset; et contestatus est, eas esse annichilandas; posthec autem flumen Crysij est meta, et vadit sursum ad orientem, et peruenit per meatum eiusdem Crysij ad terram Chetka, et ad eandem pertinentes, que est Comitis Lamperti filij Nicolai de genere Hunt Paznan; et exinde per meatum eiusdem Crisij vadit supra ad predictam terram Berthem et transit adhuc superius per eundem meatum Crysij inter medios montes et alpes, et peruenit ad illum locum, vbi quidam riuulus, qui Mehsedpothoka vocatur, defluit in Crysium, et ibi terminatur meta in Crysio; et postea per riuulum predictum, qui Mehsedpothoka vocatur, exit in terram, et vadit per eundem riuulum ad locum, vbi idem riuulus diuiditur in duos ramos; et posthec super illum ramum eiusdem riuuli, qui est a parte orientis, vadit supra vsque ad quendam montem, qui Vamusreze vocatur, vbi predictus riuulus terminatur; et posthec transit illum montem, et vadit ad finem cuiusdam campi, qui Vamus nuncupatur, et ille campus totus remanet ab oriente, et ibi in fine eiusdem campi Vamus vocati terminatur, et hoc modo terra Berthem distinguitur, sicut prefatus Comes Paulus et duo filij sui antedicti, videlicet Nicolaus et Stephanus proprio ore nobis contestati affirmarunt. Confessus est eciam sepius nominatus Comes Paulus et filij sui prenotati, quod dimidia pars tributi de Berthem, quod in portu Crysij exigebatur, quia flumen Crysij commune est, siue via de Kalatha patuerit, siue non pateat, cedet pleno iure Ladizlao et Thome antedictis, et eorum heredibus, sicut pater eorum et alij antecessores sui ante tempus Tartarorum possederant ab antiquo. Item adiecerunt prefate partes, quod quecunque littere et priuilegia contra hanc ordinacionem et cursus ac distincciones metarum, vbicunque et quandocunque presentate fuerint, penitus casse habeantur et annichilentur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo.
(IV. László királynak 1284-ki megerősítő privilegiumából.)