(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Justis petencium precibus fauorem impertiri beniuolum, uigor equitatis et ordo exigit racionis; dummodo id, quod petitur iuri non preiudicet alieno. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod Andronicus frater dilecti et fidelis nostri Magistri Mathye Prepositi de Scypus nobis instantissime suplicauit, quod terram Castri nostri de Abauywar Glup uocatam, uacuam et habitatoribus destitutam, sibi conferre liberaliter dignaremur. Cum igitur iustis peticionibus subditorum Principis animus sit fauorabiliter inclinandus, peticionem dicti Andronici iustam attendentes, prefatam terram Glup eidem et suis heredibus contulimus perpetuo possidendam, sine iuris preiudicio alieni; et in possessionem eiusdem terre pacificam per Michaelem Comitem de Zana fidelem nostrum ipsum fecimus introduci; ita tamen, quod idem Andronicus, uel hercdes sui, qui prefatam terram possederint, in nostro exercitu cum duabus nobis teneantur pancerijs deseruire. Mete autem eiusdem terre, sicut in prefati Micaelis Comitis uidimus litteris contineri, cuius inquisicioni qualitatem, et quantitatem, et metas eiusdem terre commiseramus, taliter distinguntur: Prima meta incipit a parte orientali super rippam Zeremch, ubi sunt due mete terree; et procedens uadit per arundinetum super arbores frvctiferas frvctuum diuersorum, et ibi sunt due mete terree, in quibus sunt due arbores merasi et gymulchen; per medium quarum transiens uadit ad metam antiquam prope uiam positam; et cadens in uiam uertitur ad aquilonem; de qua exiens non longe uertitur ad occidentem, et cadens in uiam erbosam, iuxta quam sunt mete antique bine et bine posite, uenit usque ad locum, qui dicitur kuzepberch, et ibi sunt due mete, inter quas est unus lapis; et premisse mete diuidunt dictam terrama terra filiorum Comitis Mokyani; deinde reuertitur uersus aquilonem, et circuit tres montes, et uenit super unum monticulum, ubi sunt tres mete posite, et iste diuidunt de terris Monak et Ola; deinde reuertitur uersus orientem, et descendit iuxta uallem per metas, que dicitur Scomuc osofa; et uenit usque arundinetum dicti fluuij Zeremch, et iuxta requetiarbukur sunt mete, et ibi mete eiusdem terre terminantur. Ut igitur hec nostra donacio robvr perpetue optineat firmitatis, presentes litteras in testimonium dari fecimus sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Electi Ecclesie Colocensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo, pridie kalendas Marcij, Regni autem nostri anno vicesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a királynak kettős pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)