(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Vt Regalis sublimitatis inmensitas manum munificarn porrigat ad sudoriferos famulatus subditorum, equitas suadet, racio postulat, iua requirit; preaertim cum id inconcussum quippe permaneat atque firmum, quod Regio fuerat patrocinio communitum. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Ladyzlaus, Philippus et Gregorius filij Comitis Clety fideles nostri a primeuis 482adolesceneie eorum temporibus gratum semper et acceptum indefesse fidelitatis studio, nostro seraper lateri adherendo exhibuerunt famulatum, propter que nostre Corone Regie meruerunt multipliciter complacere; et licet tediosum esset per singula enarrare, quedam tamen de seruicijs eorundem memoriter habentes, ad informacionem presencium et memoriam futurorum presentibus iussimus annotari. Quod cum ferocitas et inestimabilis multitudo Tartarice gentis nostrum Regnum inuasisset, et nos cum quibusdam Regni nostri nobilibus ad partes maritimas pro habendo remedio et querendo subsidio peruecti fuissemus, ijdem Ladyzlaus, Philippus et Gregorius deuote fidelitatis famulatus ibidem laudabiliter inpenderunt. Et licet a Regia munificencia minima uiderentur, que ad presens agimus, respectu eorum que facere intendimus et merentur, quasdarn terras Castri nostri de Wolkou, Koos videlicet cum suis pertinencijs, Dumbrou et Kendchapa vocatas, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, in eodem Comitatu existentes, sub hijsdem metis et terminis, quibus eedem terre ad predictum Castrum nostrum dinoscebantur pertinere, et limitate fuerant ac possesse, eisdem Ladizlao, Philippo et Gregorio, et per eos suis heredibus, heredumque suorum inposterum successoribus, dedimus, donauimus et contulimus, iure perpetuo et inreuocabiliter pacifice possidendas, a iurisdiccione et potestate ipsius Castri per omnia exhimendo. Vt igitur huius nostre collacionis seu donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec ullo umquam tempore possit per quempiam in irritum reuocari, presentes concessimus litteras, sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Smaragdy Albensis Ecclesie Prepositi aule nostreVice-Cancellarij, Electi Ecclesie Colochensis dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş quinquagesimo octauo, octauo idus Augusti, Regni autem nostri anno vicesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melynek vörös-sárga selyemzsinóron függöt pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)