Nos B. Dei gracia Rex Vngarie memorie commendamus, quod cum Corrardus Comes filius Stephani Comitis, sorores suas filias Poth, dominam videlicet consortem Pauli Comitis filij Ekch, et dominam consortem Stephani Bani filij Chak Comitis coram nobis conuenisset, requirendo ab eisdem Ilswa et Bohocha uocatas possessiones nomine terre sue hereditarie. Quia nobis in figura judicij ex relacione utriusque partis patuit, dictas possessiones eisdem dominabus pro quarta esse assignatas, ne in eisdem possessionibus idem C(orrardus) Comes uel sui heredes sibi possint ulterius aliquod jus uendicare, eidem C. et suis successoribus perpetuum silencium super hoc duximus sentencialiter imponendum; decreuimus tamen, ut deinceps prefate domine seu heredes earundum ipsum Corrardum Comitem et suos successores non possint impetere aliquatenus racione quarte sepius memorate, cum eisdem satisfactum fuerit, sicut superius est expressum. Datum in Hydueg in festo Mathei Apostoli et Ewangeliste anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátán az oda nyomott pecsétnek nyoma látszik még. A mélt. báró Révay család levéltárában.)