Nos Stephanus Banus tocius Sclauonie et Capitaneus Stirie, significamus omnibus presens scriptum inspecturis, quod cum dominus noster Bela Illustris Rex Vngarie nobis in tota Sclauonia, et specialiter in Comitatu Worosdiensi terras castri a tempore Colomani Regis felicis memorie alienatas iudicare precepisset, tandem Andreas Comes Worosdiensis, et iobagiones castri eiusdem uniuersi, scilicet Damask, Martinus, Volpot filius Nezdasa, Wlcozlau et Demetrius filius eius, Folcumar, Paul filius Pouse, Renchet, Martyn filius Zulych, Iwahen filius Manche, Acuzlau filius Acha, et ceteri iobagiones castri, ex terra filiorum Selk nomine Ebrys aput Sanctum Elyam, ubi est commetaneus eius Martinus filius Zulych, quandam particulam ad alterum dimidium aratrum existentem nomine castri reambulantes proposuerunt coram nobis contra filios Selk, quod ipsa particula terre castri esset; ad quod filij Selk respondentes, ipsi particulam et alias terras adiacentes empticias esse suas a Zopina et Endre asseruerunt, et quandam aliam terram, contiguam sibi, eciam empticiam eotum dicebant, super hoc priuilegium Capituli Zagrabiensis nobis presentarunt. Vnde auditis parcium propositis, et tenoribus priuilegii Capituli intellectis, ipsam particulam terre ad alterum dimidium aratrum sufficientem castro Worosdiensi duximus relinquendam. Sed postmodum idem Andreas Comes et iobagiones castri ipsam particulam terre ad alterum dimidium aratrum sufficientem in Ebris, ex eorum beneplacito et consensu, eisdem filijs Selk reliquerum in perpetuum possidendam. In cuius concambium in terra Zbelou prope ad Worosdinum a filijs Selk tantara terram receperunt, sicut in litteris Andree Comitis Worosdiensis, et ex assercionibus iobagionum castri cognouimus manifeste; tum pro eo, quod terram in Zbelou prope Worosdinum utiliorem esse castro noscebatur, cum eciam pro eo, quod priuilegium Capituli, in quo eciam alie terre filiorum Selk continebantur, irritare non liceret, sicut dicebatur. Nos autem ipsam particulam terre ad alterum dimidium aratrum sufficientem in Ebris cum alijs terris in priuilegio illo continentibus (így) eisdem filiis Selk auctoritate presencium reliquimus in perpetuum possidendam; et terram ad alterum dimidium aratrum sufficientem in Zbeleu castro reliquimus similiter in perpetuum. Et quia ipsum priuilegium Capituli Zagrabiensis super facto illarum terrarum, quod filij Selk presentauerant, in manibus nostris nolentibus nobis contigit lacerari; tenorem ipsius priuilegij de uerbo ad uerbum transscribi in presentem paginam nostram fecimus, ne filijs Selk aliquod preiudicium per hoc fieri contingeret, presens priuilegium nostrum continens totum tenorem priuilegij Capituli Zagrabiensis eisdem filiis Selk reddidimus sigilli nostri munimine roboratum, ut deinceps eedem terre, que in presenti priuilegio continentur, per quempiam non possint in irritum reuocari; et eciam priuilegium ipsius Capituli, licet laceratum et a sigillo separatum, eisdem filiis Selk cum sigillo nostro munitum reddidimus propter maiorem caucionem. Tenor eciam priuilegii Capituli hic est:
Omnibus Christi fidelibus stb. (következik a zágrábi káptalannak 1236-ki bizonyságlevele, mint fentebb 11. sz. a.)
Vt autem huius rei series salua consistat, litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine communitas, anno Domini Mş CCş Lş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már elveszett a főmélt. hg. Eszterházy család levéltárában.)