Nos frater Jacobus miseracione Diuina Abbas Sancti Mauricij de Beel et Conuentus eiusdem significamus vniuersis tam presentibus quam futuris presencium per tenorem, quod quosdam populos Ecclesie de villa Nuztup pro quodam fidelitatis titulo pari consensu fratrum et jobagionum nostrorum ex priori condicione eximimus, tam ipsos, quam eciam eorum successores in ordinem et numerum nobilium jobagionum Ecclesie nostre statuendo. Quorum nomina sunt hec: Elias cum fratribus suis, Budou uidelicet et Jacobo, Ledekerus cum fratre suo Matheo, Petrus eciam et Nuzu. Ita tamen, ut quandocumque nos uel nostri successores ad exercitum Regalium (így) ire uel mittere tenebimur, vnum ex ipsis cum equo et alio necessario utiliter cum domino Abbate uel suo homine mittere tenebuntur; plures eciam, si qui ex ipsis equites fuerint, et dominus Abbas iuuare eos potuerit, non cum alijs, sed cum domino Abbate uel suo Judice equitabunt. Et si dominus Abbas uel Judex Ecclesie pro aliquo negocio Monasterij eos euocauerit, non se retrahant; sed conuenire teneantur, si qui uenire poterint. Vt autem hec ordinacio in posterum in irritum non possit reuocari, litteras presentes eisdem contulimus sigillorum nostrorum munimine roboratas; presentibus tunc fratribus Gregorio Priore, Petro Cantore, Benedicto Custode, Marcello Clauigero, et ceteris fratribus; Comitibus autem Paulo et Geliano procurantibus; anno ab Incarnacione Domini Mş CCş Lş VIIIş.
(Ugyan a bakonybéli apát és konvent 1342-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)