In nomine eterni et summi Dei Amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, indictione secunda, tertia decima die exeuntis Novembris. Temporibus domini Rogerij venerabilis Spalatensis Archiepiscopi, nobilis viri Guidonis Comitis Veglie Modruse et Vinodoli Potestatis, Sreze Cazete, Gregorii Grubi, Dobre Dusaze Judicum; Laurentius domini Potestatis Vicarius, Judices et Consiliarii, pro utilitate et necessitate totius Communitatis vendiderunt Sabbi Trauaie introhitus molendinorum hinc usque ad tredecim menses proximo uenturos finito pretio et precisa uenditione sexcentarum librarum deuariorum paruorum, quas libras ipse soluere debet Communitati infra hiis mensibus, scilicet in quolibet mense quinquaginta libras denariorum paruorum usque ad plenam solutionem predictarum librarum, cum bonorura suorum obligatione et sub pena dupli. Molendina vero sunt iu Salona, in quibns molunt octo mole, et debet percipere dictus Sabbe a macinantibus in eis duodecim et non plus. Expensas autem et alia necessaria, que circa predicta molendina oportuerit facere, de suo proprio facere tenebitur, et ipsa molendina in capite anni reversi cum omnibus artifitiis et necessariis sana dicte Communitati dabit et reddet, excepto si mola frangeretur, quam non mutare, sed aptare vel reparare tenebitur. Si ferrum vero frangeretur, Communitas ei ex gratia alium accomodare promisit. Et si guerra medio tempore supervenisset Communitati, quam homines ad molendinum ire non possent; quantum durabit ille timor, tantum predicta Communitas tempore pacis tenebitur redintegrare et restaurare predicto Sabbi. Et si latrones vel aliqui mali homines molendina uel molas frangerent, similiter Communitas tenebitur dc suo proprio reparare. Actum in ospitio domini Potestatis in presencia Curie et Johannis Cigaide, Duimi Cassarij, Miche Madii et plurium aliorum. Et ego Lucas Spalatensis Canonicus Juratus Communitatis hiis interfui et de uoluntate utriusque partis rogatus hoc breue scripsi.
(Hiteles másolat a bécsi cs. titkos levéltárban.)