Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum causam, que inter Abbatem et Conuentum de Beel ex vna parte, et populos eorundem de villa Okol vertebatur ex altera, dilectis et fidelibus nostris, venerabili patri Gallo Episcopo Transiluano, et Magistro Acus Preposito Budensi Cancellario karissime consortis nostre judicialiter cognoscendam et fine debito terminandam commisissemus, tandem ijdem populi ad nostram accedendo presenciam obtulernnt litteras eorundem fidelium nostrorum in hec verba:
Nos Gallus Diuina miseracione Episcopus Transsiluanus stb. (következik az 1254-ki okmány, mint fentebb 261. sz. alatt.)
Nos igitur ea, que per iam dictos fideles nostros ex concessione in hac parte facta sunt, rata habentes, secundum continenciam litterarum eorundem fidelium nostrorum, eadem presentibus inserta auctoritate presencium perpetuo duximus confirmanda. Datum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Pauli Prepositi Posoniensis aule nostre Vice-Cancellarij anno Domini Mş CCş Lş nono, quinto decimo kalendas Julii, Regni autem nostri anno vicesimo quarto.
(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)