Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Vt Regum donaciones perpetua soliditate firmentur, litterarum solent testimonio roborari; inconcussum quippe permanet atque firmum, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod attendentes seruicia Nicolay filij Eymereh, que nobis in domo nostra exhibuit a puericie sue tempore iugiter et indefesse; in recompensacionem seruiciorum suorum terram Castri Albensis, et terram Castri Zulgageuriensis existentem supra Zopokun, in qua olim Rechun de castrensibus Albensibus, et Regun de populis Castri Zulgageuriensis residebant, a quibus eciam eadem terra nomen recepissc dignoscitur, dicto Nicolao, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus sub metis antiquis contulimus perpetuo possidendam, et per Gallum Comitem de Insula fidelem nostrum eundem Nicolaum in corporalem possessionem dicte terre fecimus introduci. Et vt hec nostra donacio robur perpetue optineat firmitatis, presentes litteras in testimonium dari fecimus sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Pauli Posoniensis Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş quinquagesimo nono, sexto idus Junij, Regni autem nostri anno vicesinio quarto.
(V. István királynak 1270-ki megerősítő okmányából a budai kir. kamarai levéltárban. Ezen okmány kivonatát l. Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 495. l.)