Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Regum sublimitas iustis precibus petencium aurem debet fauorabilem adhibere, maxime super hys, que cedunt ad incrementum commoditatis Ecclesie et honorem. Proinde vniuersorum noticie tenore presencium volumus fieri manifestum, quod fratres Cysterchienses de Monasterio Victoriensi nobis litteras Friderici Ducis pie recordacionis fratris nostri karissimi exhibuerint sub hac forma. Frydericus Dei gracia Dux Austrie et Stirie et dominus Carnyole omnibus hanc litteram inspecturis salutem inperpetuum (a nevezett klastromot pro remedio anime sue cunctorumque parentum suorum kegyuri védelme alá fogadja.) Datum apud Leubun anno ab Incarnacione Domini Mş CCş XLXş IIIş Indiccione VIIş kalendas Septembris. Postulantes anobis humiliter et deuote, ut predictas litteras nostris litteris insereremus et eosdem foueremus sub eadem specie libertatis. Nos vero peticionem eorundem iustam fore attendentes, litteras presentes inscribi fecimus de verbo ad verbum nostris litteris, et continenciam earundem presentis priuilegij nostri patrocinio confirmamus, et ipsos in predicta libertate volumus perpetuo conseruare. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Ecclesie Sancti Bartholomei de Frysaco aule nostre Vice-Cancellarij anno Domini Mş CCş Lş nono.
(A bécsi csász. titkos levéltárnak eredetie után közli Horváth Mihály.)