Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, Agriensis Ecclesie Capitulum salutem in eo, qui pro humano genere uoluit crucifigi. Ad vniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum domina Olympias, filia Marceus de Puk, uxor Gregorij de Babana graui egritudine laboraret, misso ad nos nuncio suo nobis suplicauit, quod hominem nostrum fidelem ad ipsam mitteremus, coram quo conderet testamentum. Et nos iustis precibus ipsius annuentes, misimus ad ipsam homines nostros fidedignos, qui reuersi nobis retulerunt, quod coram ipsis, et aliis uiria prouidis et honestis quam pluribus, ob dileccionem mariti sui dotem suam et res secum in matrimonio traductas marito suo omnino remisisset; ita quod racione dotis sue et rerum suarum predictarum maritum suum prenominatum nullus cognatorum suorum seu extranens aliquis possit uel ualeat inpetere seu molestare; curam quoque et prouisionem salutis anime sue commisit marito suo memorato. Ne autem processu temporis memoria huius rey in obliuionem elabatur, predictus Gregorius litterarum nostrarum testimonio peciit roborari. Et nos ad instanciam et supplicacionem eiusdem concessimus presens scriptum communi fratrum nostrorum consensu; presentibus tamen Nicolao Preposito, Farcasio Cantore, Thoma Lectore, Petro Custode, Leustachio Noui Castri, Jacobo de Sambun, Vrbano de Zobolch, Johanne de Kemey Archidiaconis, et aliis multis. Anno Domini Mş ducentesimo quinquagesimo nono. Regnante glorioso Hungarie Rege Bela, Benedicto Strigoniensi Archiepiscopo, Smaragdo Electo Colocensi; domino et patre nostro Lamperto Agriensis Ecclesie Episcopo existentibus.
A B C D E F
(Eredetie bőrhártyán, sárga-vörös selyemzsinóron függő pecséttel, a budai kir. kamarai levéltárban.)