Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Gal filio Egidij, Stephano, Dyonisio et Gurgus filijs Gurgus de Bachanyog cognatis dicti Gal pro se et pro Chelleo fratre ipsorum absente ab una parte, Herrico filio Gunolth de Holpar ex altera coram nobis constitutis, ijdem Gal, Stephanus, Dyonisius et Gurgus confessi sunt uiua uoce, se et fratrem ipsorum dictum Chelleum terram illam, in terra Bachanig sufficientem vni aratro, quam a Bochk et Petro filio Gy .. de Bekus ordine judiciario, vt dixerunt, redemerant, cum siluis et fenetis et alijs vtilitatibus eiusdem terre de consensu et beneplacito commetaneorum, prout iu litteris Preceptoris Domus Hospitalis de Noua Curia continebatur, Pauli videlicet, Mychaelis et Moys filiorum Petri de Bokunuk, predicto Herrico pro tribus marcis vendidisse in perpetuum possidendam, recepta eadem pecunia plenarie ab eodem. Mete autem ipsius terre, prout partes dixerunt, taliter distinguntur: Prima meta incipit a parte septemtrionali, vbi sunt quatuor mete angulares, et tendit inferius in quadam via versus meridiem ab arbore ilicis, iuxta quam sunt due mete terree; abinde tendit versus occidentem ad magnam arborem ilicis cruce assignatam, et sub eadem est vna meta terrea; dehinc tendit adhuc versus occidentem ad aliam magnam arborem ilicis, sub qua sunt due mete; postea (in) introitu silue sunt due mete, quarum vna est terrea, alia in dumo, qui uulgo Gomulchey dicitur; inde tendit ad uallem, que wlgo Werezhoze vocatur, et ibi sub arbore ilicis sunt due mete; deinde uadit adhuc uersus occidentem pertranseundo dictam uallem ad duas arbores ylicis cruce assignatas, sub quibus sunt due mete antique; abinde transit per uirgultum ad fluuium, iuxta quem sunt due mete sub tribus arboribus ylicum; posthec vegitat versus aquilonem in meatu eiusdem fluuij ad metas terre filiorum Petri angulares, et ibi mete ipsius terre terminantur. Adicimus eciam, quod si aliqua questio contra predictum Herricum, vel eius heredes, racione dicte terre uendite superuenerit, ipsam questionem dictus Gal, et prenominati filij Gurgus, uel ipsorum heredes tenebuntur expedire et saluare. Nec hoc prettermittimus, quod dictus Gal vnam vineam suam sitam in territorio ville Bokunuk super tribus iugeribus terrarum dicto Herrico pro una marca et fertone ab eodem plene recipiendo dixit se vendidisse in perpetuum possidendam. In cuius rei testimonium ad peticionem parcium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Roberti Lectoris Ecclesie nostre anno gracie Mş CCş quinquagesimo nono. Venerabili in Christo patre nostro Zlando Episcopo, Fauo Preposito, Lodomerio Cantore, Johanne Custode existentibus.
(A veszprémi káptalannak 1364-ki átiratából, a budai kir. kamaria levéltárban.)