Nos Ch. Magister Tauarnicorum Regis et St. Comes Zaladiensis per tenorem presencium quibus expedit declaramus, quod cum altercacio, que inter fratres nostros, Mycaelem scilicet Comitem ex una parte, et Lanceredum Comitem ex altera super divisione possessionum exorta fuerunt (így), ut inter ipsos pacis tranquillitas seu concordia reformaretur, ad nostram accesserunt presenciam; qui licet diucius uoces super facto mutuassent, tamen ad inuicem omnimode secundum pacis instanciam discesserunt, taliter tamen factum possessionum ordinantes, ut deinceps in nullo racione possessionis predictus L. Comitem Mychaelem pretaxare uel molestare debeat uel presumat, cum omnino idem Comes M. racionabiliter sit excusatus et separatus in diuisione possessionum. Inter - - bat eciam Comes L., ut quadam terra sita inter Drauuaam et Muram, que nosceretur - - - - ter eodem modo - - - - - ad ipsum posset pertinere, qualiter eciam attinet ad Comitem Mycaelem, super quo eciam Comes M. contradixit, et iusticiam suam racionabiliter demonstrauit, ut in nullo ad iuridiccionem Comitis L. pertineret, sed ipse omnimode deberet possidere. Et sic in nostri presencia cum bona pacis tranquillitate ab inuicem sunt separati. Nos igitur ad huius testimonium litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in uilla Buzad anno Domini Mş CCş LXş.
(Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a budai kir kamarai levéltárban.)