Quia iuxta canonum sanctiones bone rei dare consultum, et vite presentis habetur subsidium, et eterne remunerationis expectare cernitur premium; idcirco nos Laurentius Dei gratia Jadrensis Archiepiscopus cum nostro Capitulo uniuerso, deliberatione diu inter nos habita, et communicato cum pluribus sapientibus et religiosis viris consilio, diligenter considerantes, et utiliter attendentes, quod per donationem seu oblationem Monasterij Sancti Nicolai de Jadra Ordinis Sancti Benedicti, quod Abbatissa caret, cum omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus, quam uniuerse moniales ejusdem Monasterij pura et pia intentione de consensu patronorum ipsius fecerunt liberaliter et devote Deo et Ordini Sancti Damiani pauperum dominarum, sua simul eidem Ordini corpora offerentes; non solum in Jadrensi provincia, sed in tota Dalmatia procuratur et acquiritur tam salus corporum, quam etiam animarum; predictam donacionem, seu oblationem totis cordis visceribus, ratam et gratam habentes, predictum Monasterium cum omnibus juribus suis, et moniales omnes, que nunc sunt, et que de cetero per tempora fuerint, ab omni jurisdictione, seu subjectione duximus perpetuo eximendas, nichil omnino juris nobis in eodem Monasterio reservantes. In cujus donationis, ratificationis et exemptionis perpetuam firmitatem presens scriptum nostris sigillis pendentibus fecimus communiri. Actum est hoc in Monasterio antedicto, presentibus Damiano Plebano Sancti Petri Novi de Jadra, Geminiano Jadrensi Primicerio, et nobilibus viris Cerno de Merga, Ologono de Mauro, Paulo de Lambredio, Johanne Zivalelli, et Lampredio Nicole, et aliis pluribus, currente anno Domini Mş CCş Lş LXş mense Martii die VII. exeunte Indictione III.
(IV. Sándor pápának 1260-ki megerősítő bullájából, mint fentebb 375. sz. a.; - Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 88. l.; - Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 79. l.)