Capitulum Ecclesie Posoniensis vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes literas inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie wolumus peruenire, quod constitutis coram nobis personaliter Comite Buken filius (így) Comitis Buken de genere Huntpaznan ab vna parte, domina Elizabeth matre sua ex altera, idem Comes Buken est confessus wiua uoce, quod propter discordiam Regni et deuastacionem Theutunicorum, ac suum infortunium seu paupertatem, de possessionibus suis dixit se dissipasse iuxta Regni consuetudinem, sicut mos fuit ab antiquo, pro dote ac dotalicijs et rebus secum adductis domine matris sue, quibus ipse dare tenebatur, penitus nichil se dedisse affirmauit; sed antequam in faciem judicis legitime conuenire debuissent ex beneplacito domine matris sue iuxta ordinacionem et composicionem Baronum, quia filia sororis Regis Andree esse dinosscebatur, ob hoc dotalicia sua et res secum adductas in auro, argento, gemmis et preciosissimis lapidibus, ac viginti capita hominum predicti Barones vna cum nobilibus Regni ad ualorem mille marcarum extimarunt. Qui idem Comes Buken recognoscens se, quod de proprijs suis tantam summam pecunie, unde soluere, non habuisset; quatuor villas suas Kurth, Paka, Beke et Chuturtukhelwigy wocatas, cum omnibus vtilitatibus suis ad ipsas pertinencijs in Chollokuz adiacentes, exceptas et exemptas ab omni iuridiccione cognatorum suorum et generacionum suarum, domine matris sue superius annotate dixit se statuisse, et statuit coram nobis in perpetuum et irreuocabiliter possidendam (így). Ita tamen, quod ne processu temporum idem Comes Buken aliquo maligno instinctu, nec filij sui, nec filij filiorum, ymo nec aliqui de generacionibus suis racione premissa eandem dominam, uel cui ipsa domina ob remedio anime sue conferre dignaretur, nullam molestiam pro possessionibus supra dictis facere deberent, nec conarentur, sed pocius eisdem, in quibus possent, auxilium et iuuamen facere assumpserunt. Obligauit eciam se Comes Buken propria sua woluntate, quod priuilegium domine matris sue per nos datum cum priuilegio Regis Bele quanto cicius posset confirmare teneretur. Nec hoc pretermittimus, quod domina Elizabeth personaliter coram nobis astans vna cum filia Comitis Buken Katha nomine nepte sua possessiones supra scriptas, quas ex parte filii sui recitauit se habuisse, ad neptem suam Katha nomine, ut diximus, cum omnibus instrumentis suis, que habuit et adhuc habere poterit, statuit et donauit nepti sue sepe nominate coram nobis. Vt igitur huius composicionis et ordinacionis (series) robur perpetue firmitatis obtineat, nec per quempiam processu temporum in irritum waleat retractari, ad instanciam et peticionem Comitis Buken et domine matris sue presentes concessimus sigilli nostri litteras priuilegiales munimine roboratas. Datum anno Domini Mş ducentesimo sexagesimo.
(IV. Béla királynak okmányából, mely annak megerősítése végett készűlt, mint alább 387. sz. a. Közli mélt. báró Nyáry Albert úr.)