Capitulum Ecclesie Vesprimiensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Marko Comite de Reyk ab una parte, et Endre ac Stephano, filijs Ledegeri Comytis de Vasyan ex altera, coram nobis constitutis; ydem Mark comes confessus et uiua uoce, quod cum ipse mouisset causam contra Endre et Stephanum predictos, requirendo ab eisdem, ordine judiciario, duo judicia, super quibus pater eorum dictus Ledegerus contra eundem Markum Comitem fuerat conuictus, et duas marcas, quas ipse Mark Comes, vt dixit, eisdem mutuo concesserat, ac verberacionem serui sui, super qua eciam causa partes ad sentenciam arbitratorum peruenerant, eandem causam fuisse sedatam et secundum formam pacis terminatam, tali modo, quod Ender et Stephanus predicti, porcionem eorum in loco molendim exstructi super fluuio Zala, in loco qui wlgariter Chamazygete dicitur, quem videlicet locum ipsi cum Marco Comite predicto communiter possidebant eidem Marco Comiti relaxaverunt perpetuo possidendum; et ipse Mark Comes eisdem judicia, ac ipsas duas marcas, et verberacionem serui sui, que omnia super dictis juuenibus requirebat, eisdem relaxavit ita, quod nunquam ipse partes super huiusmodi facto de cetero poterunt in inuicem mouere quescionem, vel si eciam quescio aliqua contra predictum Markum Comitem racione porcionis in loco molendini, quam predicto Marco Comiti relaxauerunt, super veniret, extunc ipsam quescionem dicti juuenes tenebuntur expedire et saluere. In cujus rei mestimonium (így) ad peticionem parcium presentes litteras concessimus sigillo nostro roboratas. Datum per manus Magistri Roberti Rectoris Ecclesie nostre, anno Domini millesimo CCmo sexagesimo; venerabili in Christo patre nostro Zlando Episcopo, Favo Preposito, Lodomerio Cantore, Johanne Custode existentibus.
(Az eredeti után Ráth Károly, Hazai Okmánytár IV. köt. 89. l.)