Stephanus Dei gracia, Rex primogenitus Illustris Regis Vngarie, Dux Transsiluanus, et Dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire; quod accedentes ad nostrum presenciam hospites de Desvar, petentes a nobis humiliter et deuote, vt libertatem eorum a Bela karissimo patre nostro; et metas terrarum, eisdem donatarum, nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quamobrem proprium est Regie Maiestati precibus condescendere subditorum, vt numerus fidelium augeatur, et Regalis potencia lacius extendatur; ob hoc condescendentes precibus eorum, libertatem ipsorum inuiolabiliter uolentes obseruare, ut a iudicio et iurisdiccione Voyvodorum, Comitum de Zonuk, ac jobagionum Castri, penitus sint exempti, nec in eadem villa descensum habere ualeant; uel possint, sed in loco castrensi descendant et commorentur. Omnia iudicia in eadem villa exorta, et causas extrancorum, si que fieri contingant, latrocinia, furta, homicidia, truncaciones corporum, et alia judicia, in quibus bella, amputaciones capitum, truncaciones manuum accidentaliter oriuntur, ac omnia judicia 10minuta, villicus ipsorum et judices, possint et debaant determinabiliter iudicare, in ipsa libertate, qua hospites nostri de Zoloch et de Zotmar (gaudent). Preterea in officijs nostris Comitibus Camere nostre concessis, ad usum seruicij nobis exhibendi, ipsi hospites, tot et tantos sales ad fluuium Zomus deferre possint, quot et quantos hospites de Desakana. Hoc adiecto, quod terciam partem salium nostrorum in porta Regio descendencium, super fluuio Zomus deferre teneantur. Nec hoc preterpittimus, quod in prima uia vernali, primo et principaliter in uno curb vocato sales nostros deferant, in nauibus suis cumulatis in aqua prenotata. Dicimus eciam, quod de tributo Voyvodatus Comitatus de Zonuk, ac eciam Comitum Camere nostre, in terre et in aqua, medium tributum dare teneantur. Sales uero yemales, si quos idem hospites rebus corum comparauerint, usque octauas Beati Georgij martiris, tam in aqua, quam in terra, liberam habeant deferendi seu nendendi facultatem. Ita scilicet, prout hec omnia in litteris B. karissimi patris nostri vidimus plene et plenius contineri. Quarum quidem terrarum a primogenitoribus nostris eis concessarum meta talis est, vt prima iniciatur a portu Vz, et vadit in quandam siluulam Gurtanus uocatam; et inde protenditur in pagum Kald, usque ad fluuium Gekenus; et per eundem fluuium ascendit ad Turpen uersus occidentem; et abhinc descendit ad fluuium Cantus; et sic ascendit iterato per eundem fluuium ad septemtrionem Nemigeholma vocatum; et ab eodem per quendam fluuium Melsed uocatum determinat a generacionibus Coplon usque fluuium Zomus; et ibi ascendendo per dictum Zomus, transit ad Bolta; et abhinc in Baluanku et ab eodem ascendit in montem Bela; et inde descendit ad orientem ad quandam metam terream Licoshatar vocatam, que comitatur fluuio Ilmod vocato, qui fluuius descendendo, ad partem meridionalem, distingit et determinat a terra Kazarwar, que cedit in ius Dionisi Comitis usque ad magnum fluuium Zomus. Vt autem hec ipsorum libertas, seu commetacio terrarum salue semper et inconcussa permaneat, nec per quempiam ualcat violari, presentes concessimus litteris duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Zebeniensis aule nostre Vice-Cancellari. Anno Dominice Incarnacionis 11millesimo ducentesimo sexagesimo primo, Regni autem nostri anno tercio.
(Eredetie Dézs város levéltárában, közli Szabó Károly. Kiadta Fejér VIII. vol. VII. 95. 96. hiányosan: töredékesen Schuller, Archiv I. 66. l. I. Károly 1310-iki átiratából legújabban szintén hibásan közölve van Urkundenbuch LXXIII. sz.)