Nos Magister Ch(epanus) Prepositus et Capitulum Ecclesie Jeuriensis damus pro memoria, quod Johannes filius Belyd ex una parte, et Ethe Curialis Comes Comitis Herbordi ab altera coram nobis constituti, idem Johannes confessus est coram nobis, porcionem suam ipsum contingentem, videlicet sextam partem cum omnibus circumstancijs et utilitatibus suis in villa Sceplok, que a Nicolao Comite filio Osl ipsis in diuisionem fuerat dualata (így, helyesben „deuoluta”) pro uiginti et duabus marcis argenti decime combustionis obligasse 14Comiti Herbordo fratri suo; ita quod a carnispriuio pro anno uenturo usque ad reuolucionem eiusdem carnispriuii tenetur redimere ipse Johannes uel frater eius Belyd, uel cui magis compecierit in ipsa villa Sceplok porcionem habenti. Quantitas autem dicte porcionis est, videlicet octo mansiones et dimidia, quo uulgo lechynik appellantur, ex quibus mansionibus quatuor per homines occupantur, quatuor vero et dimidia sunt nature, quarum villicus Nimil nuncupatur; ex parte autem fori commetanea est vxor Osl Bani, alia uero parte, videlicet de villa Sceredahel, commetaneus est frater eius Belyd antedictus; inferiori autem parte iuxta piscinam iterum est commetanea vxor Osl Bani. Hoc fuit eciam adiectum, quod ab isto die idem Johannes nullam iurisdiccionem habebit in terra predicta; quam si faceret, et Comes Herbordus contra eundem Johannem probare posset, iudicio decem marcarum dampnaretur. Preterea si quis ipsam terram ab ipso Comite Herbordo impediret, prefatus Johannes tenetur deffensare. Additum fuit eciam, quod adueniente ipso termino, si terra illa non fuerit redempta modo supradicto, et nobis presentes fuerint exhibite, nos eidem Herbordo super ipso negocio nostrum priuilegium concedemus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo, sexagesimo primo, feria quinta ante octauas Sancti Michaeli.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára nyomott káptalani pecsét nagyobbára már lemállott, a nemzeti muzeum kézirattárában.)