Nos Jurko Prepositus Quinqueeclesiensis ejusdemque loci Capitulum damus pro memoria, quod nos ad mandatum domini Regis, et ad instanciam Andree sacerdotis, procuratoris Ecclesie Strigoniensis, et ad peticionem S. Abbatis de Guech hominis domini Regis in hac parte, prout in litteris domini Regis, nobis et eisdem Abbati transmissis, uidimus contineri, hominem nostrum concessimus fidedignum; qui rediens ad nos una cum dicto Abbate, retulit nobis, quod terra Ceel filij Ceel, nomine Isep, quam idem Ceel dicte Ecclesie Strigoniensi pro uiginti sex marcis statuit coram nobis, ab eadem perpetuo possidendam, super qua nostrum-concessimus priuilegium, et quod mete eiusdem non continebantur in eodem, ad - - - metas eiusdem duximus introscribendas, ipso eodem Ceel presente, et alijs commetaneis eiusdem terre ibidem existentibus, eadem terra hijs metis esset limitata. Prima meta incipit a terra Mathei filli Chaba ex parte meridionali, ubi sunt quatuor mete, quarum una est iuxta uiam ad sinistram partem, meta Mathei cum arbore ad dextram, meta fratrum sine arbore, quam sunt due mete antedicti Ceel, in quibus continentur arbores, scilicet tulg; inde directe uadit uersus occidentem per uiam ad terram nomine Pynna, ubi continentur tres mete angulares, et ibidem per compitam uiam primo loco una meta distinguit ad partem Ceel sine arbore, due mete distingunt ad partem Ceel sine arbore, due mete distingunt ad partem Mathei, pro terra Mark sine arbore, pro terra Pynna, in qua est arbor; iuxta eandem uiam uersus occidentem secundo loco est nova meta ex parte Pynna, ex parte Ceel ad dextrum, in qua est arbor; tercio loco sunt due mete, una sine arbore ex parte Mathei, ex parte Ceel cum arbore; quarto loco sunt due mete, quarum una Mathei noua cum arbore, meta Ceel uetus similiter cum arbore; quinto loco sunt due mete, quarum 17una noua Mathei, altera uetus Ceel, in quibus sunt arbores; sexto loco sunt due mete, noua Mathei, altera uetus Ceel, sine arboribus, quas uia distingit a predictis; per eandem uiam primo loco sunt due mete, quarum una distingit a Johanne filio Guug sine arbore, meta Ceel cum arbore ad dextram; secundo loco sunt due mete ad sinistram, meta Johannis sine arbore, meta Ceel cum arbore; tercio loco sunt due mete sine arboribus; quarto loco sunt due mete, in una est pirus, alia iuxta eandem sine arbore; quinto loco sunt duc mete, una Johannis in orto, alia Ceel extra ortum; inde descendit ad fluuium Dolouch, et transit aquam usque spacium sex passuum; inde directe uadit per semitam iustam, iuxta quam ad dextram sunt salices, et ad sinistram est salix; inde per eandem intrat Danubium, et uadit in altum, et transit Danubium in loco, qui dicitur almaguirenda, ibidem sunt quinque arbores, due stant pro meta; inde descendit ad locum, qui uocatur Nizdulafuka; inde descendit ad Sarus, ibidem intrat Danubium. Hec sunt mete ultra Danubium, que distingunt a filijs Balar. Datum in uigilia Apostolorum Philippi et Jacobi.
(IV. Béla királynak 1262-ki átiratából Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 781. l.)