Capitulum Albensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presescium inspectoribus salutem in Domino sempiternam. Vniuersitati vestre tenore presencium declaramus, quod Dyonisio caluo filio Petri ex una parte, Hench lippo ciue Albensi 18ex altera coram nobis personaliter constitutis, propositum extitit per Dyonisium antedictum; quod cum filiam suam Anastasiam filio dicti Hench nomine Nycolao thoro legitimo matrimonij copulauerit, medietatem eorum omnium, que in villa Cheghe in terris, vineis, fenilibus, siluis, sitibus curiarum et aliis possid - - - - eidem Nycolao genero suo tradidit cum filia sua antedicta; aliam vero medietatem vendidit eidem Hench coram nobis pro decem marcis argenti perpetuo possidendam, et ipsam summam pecunie confessus est se plenarie ab eodem recepisse; et sic idem Dyonisius in predicta villa Cheghe nichil juris seu porcionis sibi reseruans, ea omnia, que ibidem possidebat, sub eisdem terminis et metis, partim genero suo cum filia sua, partim vero pro summa pecunie pretaxata perpetuare cupiens, a nobis instanter petiuit, ipsam donacionem et vendicionem nostro priuilegio roborari. Cuius nos peticionem iustam et legitimam esse attendentes in hac parte, presentes concessimus litteras nostro sigillo communitas. Anno Domini M°CC° sexagesimo primo, sexto kalendas Marcij. Magistro Paulo Ecclesie nostre Electo, aule Regie Vice-Cancellario, Gregorio Cantore, Feliciano Custode, Michaele Decano existentibus.
(Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a Magyar Akadémia kézirati gyűjteményében.)