Nos Joachym Prior et Conuentus de Sag Fratrum Ordinis Premonstratensis significamus, quibus expedit, presencium per tenorem; quod constitutis in nostra presencia Magistro Ladizlao Archidiacono Huntensi et Mychaele fratre suo ex una parte, et nobilibus uiris Pousa, Achilleo et Marco ex 19altera; iidem Pousa, Achilles et Marcus, presentibus et assistentibus commetancis et uicinis, consensum et assensum prebentibus, confessi sunt se totam terram suam, quam habuerunt in Gurky, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs; videlicet terris arabilibus, pratis, nemoribus et fenetis, nec non areis curiarum, uendidisse predictis Magistro L. et M., ac eorum heredibus heredumque successoribus, et eciam coram nobis uendiderunt, ac tocius terre precium Magistro L. et dicto M., fratre eius ponderantibus et numerantibus, est coram nobis plenarie persolutum; vendiderunt eciam iusulam quandam, que est iuxta areas supradictorum nobilium Pouse. Achillis et Marci; promittentes, quod si processu temporis dictam terram contingeret euinci, uel per litem auferri; ijdem ipsis Magistro L. et M., ac ipsorum heredibus, eandem tenerentur defendere et tueri, ac refundere dampna et expensas, quas sepedicti Magister L. et frater eius, uel eorum heredes facerent pro defensione terre sepius memorate. Fecerunt eciam superius memorati filios suos, videlicet Posam, Demetrium, Miconem et Dudam consentire vendicioni supradicte, promittentes, ut nec ipsi, nec eorum heredes, uel heredum successores contra uendicionem uenirent pretaxatam. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini millesimo CC°LX° secundo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 838. l.)