(B)Ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Excellencia solet Regia litibus legitime terminatis finem imponere suarum testimonio litterarum, ne processu temporum ueritati preualeat falsitas, et lites de litibus oriantur. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Johannes, filius Guug, fideles nostros Capitulum Strigoniense ad nostram presenciam euocasset, terram nomine Isep repetebat ab eisdem, dicens, quod eadem racione commetaneitatis sue competeret empcioni, et idem Capitulum in ipsius preiudicium comparasset; prefatum uero Capitulum illam terram se emisse iuste et legitime de Ceel, filio Ceel, uiginti sex marcis, dicto Johanne et alijs commetaneis consencientibus coram Quinqueecclesiensi Capitulo asserebant; super quo eciam litteras eiusdem Capituli dixerunt se habere. Quamquam igitur super premissis inter partes fuisset diucius disceptatum; tamen postmodum per formam composicionis ex permissione nostra taliter concordarunt. Quod prefatus Johannes, se recognoscens, dictam terram dimisit coram nobis, per prefatum Capitulum Strigoniense perpetuo possidendam, quamlibet metam eiusdem terre, quam fecerat destrui, soluto iudicio quinque pensarum, faciens eleuari, et postmodum in termino ad dictas metas eleuandas assignato, Petrus et Guugh filij dicti Johannis pro patre suo in dicta terra comparentes ipsas metas fecerunt eleuari, prout fideles nostri Quinqueecclesiense Capitulum, sub quorum testimonio eedem eleuari debebant, per suas nobis litteras intimarunt. Verum quod in litteris contractus mete eiusdem terre non fuerant inserte, ad peticionem Strigoniensis Capituli scripsimus Quinqueecclesiensi Capitulo et - - - Abbati de Guech, ut, presentibus 30commetaneis metas eiusdem reambulari facerent, et dictum Capitulum suis insereret litteris ipsas metas, si nullus existeret contradictor. Cuius quidem Capituli littere nobis presentate sunt postmodum in hec uerba:
Nos Jurko Prepositus Quinqueecclesiensis eiusdemque loci Capitulum stb. (következik a pécsi káptalannak 1261-ki okmánya, mint fentebb 11. sz. a.)
Ut igitur predictam terram Isep dictum Capitulum Strigoniense possit perpetuo et pacifice possidere, predictas metas presentibus inseri facientes, priuilegium nostrum concessimus sigilli nostri duplicis munimine roboratum, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo V. idus Januarij, Regni autem nostri anno vicesimo septimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 783. l.)