Capitulam Albensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem is Domino sempiternam. Ad vniuersaorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Egidio filio Egidij ab una parte, Comite Princh filio Comitis Renoldi ex altera, idem Egidius vsus et vtilitates silue sue de Kenese in lignis igni competentibus, 42et pro edificijs faciendis, et alijs, preter ligna glaudes generancia, et ad vsum animalium tam tempore glaudium, quam ex defectu, dicto Comiti Prynch et eius populis apud ecclesiam Sancte Margarete et Lusuk existentibus, sine ijdem populi seu ville inposterum augeantur, confessus est perpetuo uendidisse pro decem marcis argenti absque aliquo tributo possidendas, consencientibus et permittentibus coram nobis karissimis fratribus suis, Tyburcio videlicet et Petro; et ipsas decem marcas ad plenum recepisse ab eodem; hoc interposito, quod populi dicti Comitis Prynch, preter vsum ipsorum proprium, ligna ipsius silue vendere non poterunt alienis, sed ad vsum corum quilibet ipsorum absque aliqua contradiccione seu inhibicione ex cadem silua pro suo opere quolibet deferre sufficienter poterit faciendo. Hoc dicto, quod si ipsam siluam ad ipso Egidio in futurum alienari contingat, extunc ipse uel ipsius heredes illas decem marcas ipsi Comiti Princh uel eius heredibus refundere tenebuntur. Proposuerunt eciam obligando se ijdem Egidius, Tyburcius et Petrus, quod si per ipsos uel per ipsorum familiam ipse Comes Prynch, uel ipsius familia in ipsa silua molestarentur, extunc inter ipsos inquisitor ueritatis et mediator fieret Preceptor Noue Curie quinis pro tempore constitutus; ita, quod si ipse Prynch Comes cum ipso Preceptore, uel cum litteris eius molestiam sibi illatam per eosdem probare poterit, ijdem filij Egidij absque aliqua forma iudicij remanebunt contra ipsum. In cuius rei testimonium litteras nostras concessimus sigillo nostro communitas, anno Domini M°CC° sexagesimo secundo, decimo kalendas Yunij. Magistro Paulo Ecclesie nostre Electo aule Regie Vice-Cancellario; Gregorio Cantore, Feliciano Custode, Michaele Decano existentibus.
(IV. Béla királynak 1263-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)