Capitulum Ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra, quod Comes Frank de Luchman ex vna parte, Stephanus filius Magistri Stephani fratris eiusdem Comitis Frank ex altera coram nobis constituti, super possessionibus suis hereditarijs ex uoluntate domini Regis talem inter se diuisionem dixerunt ordinasse quod medietas ville Luchman cum omnibus vtilitatibus suis cessisset Comiti Frankoni, et alia medietas Stephano memorato. Ita tamen, quod de duobus pomerijs, et duabus areys pro loco castri per Comitem Franconem fossatis circumquaque, que in partem eiusdem Comitis Franconis cesserunt, Stephanus nichil juris haberet; villa vero Praytunprun in capite Ferthew adiacens, excepta quadam particula silue ereztevyn vocata, quam communiter possidere debent cum omnibus vtilitatibus et attinencijs suis, cessit Stephano; in cuius concambium ville Gherolth totaliter, et insuper in Luchman de propria porcione Stephani decem fundi leuhyn wlgariter nuncupati cum feneto et alijs vtilitatibus suis consuetis, tam loca curiarum, que houstat dicuntur, viginti tres vinee inculte, et quadraginta iugera terre, quia vtilitas et redditus ville Praytunprun prouentus ville Gherolth in magno excellebat, cesserunt Comiti Franconi. Item villa Vmbus, cum omnibus vtilitatibus et attinencijs suis, cessit Stephano, et in concambium eiusdem villa Francaun cum siluis et alijs attinencijs, in qua Comes Franco resideret, cum domibus et edificijs suis cessit eidem Comiti Franconi. Item quoddam fenetum commetaneum terre Abbatis Dominici Bani iuxta terram Francaun, et totam terram Hata, deberent communiter possidere; quandam autem possessionem Saar vocatam et requirere et requisitam possidere equaliter 44tenebuntur. Vt autem huius diuisionis series salua et in concussa in perpetuum perseueret, ad peticionem parcium presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M° ducentesimo sexagesimo secundo. Chepano Preposito, Jurkone Cantore, Hectore Custode existentibus.
(A vasvári káptalannak 1392. „in festo Betae Agnetis virginis et martisis” „Benedictus filius Johannis, Anthonius filius Mychaelis filij dicti Johannis, Johannes filius Clementis germanus condam domini Archiepiscopi, nobiles de Franklou” számára kelt átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)