Myko Prepositus (Ecclesie Quinqueecclesiensis eiusque) loci Capitulum omnibus presens scriptum intuentibus salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod Pertholth - - - - vnacum Farkasione Maiore Exercitus, Hozugh, Salus et Petro jobagionibus eiusdem Castri constitutus in nostra presencia proposuit: quod cum - - - - - - - - - - - viris racione terree Stephani et Bethke filiorum Bede de villa Bagatha, Cepanum filium Lengel; et Lengel, Stephanum et Demetrium filios - - - - - - - Wadasa, et Paulum filium Petha coram nobis presentes, ac alios cognatos eorundem ad nobilis viri domini H. Palatini citari - - - - - - - termino pendente ex permissione dicti domini H. Palatini ibi, sicut dixerunt, inter easdem partes mediantibus probis viris taliter extitit - - - - - - - - - - via, que venit de villa Bulchew, et transit per villam Bagatha, tendit ad aquam Kewrus et inter duas metas peruenit - - - - - - - metee, que ibi sunt a parte orientali, cedunt in partem Felciani; Pauli et Cepani predictorum ac cognatorum ipsorum, 45et in fine ville Bagatha - - - - - - - sunt tres metee terree; et transeundo iuxta quandam arborem nucis tendit ad angulum terree predicte, vbi sunt due metee terree - - - - - - - Felciani et Pauli ac cognatorum eorundem, altera vero filiorum Bede, et iuxta magnam viam est vna meta terrea, que est Felciani et cognatorum eorundem - - - - - - - - uero dicte aque Kewrus est alia meta terrea, que est filiorum Bede; et per eandem magnam viam tendit versus villam Welen, vbi sunt - - - - quarum vna est Felciani et Pauli ac cognatorum eorundem, alia vero ex parte aque Kewrus est filiorum Bede; exinde regreditur ad Kewrus - - - - - - - -, vbi sunt due metee terree, quarum vna est Felciani et Pauli ac cognatorum eorundem a parte inferiori, a parte vero superiori filiorum Bede - - - - - periori cadit in aquam Kewrus, vbi sunt due metee terree, quarum vna a parte orientali est filiorum Bede, a parte vero occidentali est dictorum Felciani - - - - - - eorundem et ibi terminantur. Et circuitus dictarum metarum cum sessione, terris arabilibus et prato concludit triginta iugera terrarum vno minus - - - - - - - et preter conclusiones dictarum terrarum cetere terree circa aquam Kewrus remanserunt predictis Felciano, Paulo et Chepano, ac cognatis - - - - - - - - - et cetere terree a parte meridionali vltra aquam Kewrus existentes, filijs Bede, Feliciano, Paulo et Chepano sicut primitus possederant - - - - - - - - - - - - pacifice et quiete remanserunt perpetuo possidende. In cuius rei memoriam perpetuam et stabilitatem litteras presentes nostri apposicione sigilli roboratas - - - - - - - - - - - - - Paulo et Chepano ac cognatis eorundem contulimus in supradicte ordinacionis seu composicionis testimonium et munimen. Anno gracie M°CC°LX°II° - - - - - - - - - - - - Andrea Custode, Paulo Cantore, Fulkone Decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus; per manus Magistri Conchel Lectoris Quinqueecclesiensis.
(A pécsváradi konventnek 1413-ki átiratából, mely „octauo die festi Beati Georgij martiris” „nobilis vir Bakos de Bagatha” számára kelt, a budai kir. kamarai levéltárban.)