Reinerius Geno Dei gracia Veneciarum, Dalmatie atque Croatie Dux, Dominus quarte patris et dimidie totius Imperij Romanie, nobilibus viris Rectoribus Tragurij, et eiusdem terre Communi, amicis dilectis salutem et dilectionis affectum. Cum de Comitatu Curzule, et Mellite olim multe questiones coram nobis et Consilio nostro Minori, et Maiori extiterint; et statutum, et ordinatum sit per nos, et nostrum Consilium Minus, et Maius, ut nobili viro Marsilio - - - - - Comiti suo, et eius, qui ad presens mittitur ad dicti regiminis Comitatum, videlicet nobili viro Jacobo Grimani, seu alij, qui loco eiusdem Comes pro tempore fuerit, obedire tamquam Comiti suo in omnibus et per omnia debeant; ipsum recipientes honorifice et benigne; banna, et precepta, et ordinamenta ipsius, et sententias per eum latas et ferendas, in omnibus, et per omnia obseruando; iura ad ipsum spectantia secundum consuetudinem terre sibi omnia integre tribuendo: Prudentiam uestram requirendam duximus, et rogandam; quatenus eidem Comiti, uel Jacobo Grimano, seu alio, qui pro tempore ibidem fuerit pro eiusdem Comite, consilium, auxilium, et fauorem, cum opportuerit, ad manutenimentum ipsius regiminis prebeatis: Nos quod inde feceritis gratum habentes, uestra teneamur precamina libentius exaudire, scientes, quod Sclauis, et Latinis dicte insule mandauimus, vt dictum est, quod eidem in omnibus tanquam suo Comiti debeant obedire. Datum in nostro Ducali Palatio die penultimo exeunte mensis Nouembris Indictione V. (azaz 1262.)
(Lucius, Memorie di Trau, 107. l.)