(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui Regibus dat salutem. (A)d vniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum tenore presencium uolumus peruenire, quod cum dilectus et fidelis noster Laurencius Magister Dapiferorum nostrorum Comes Supruniensis a primeuis sue temporibus iuventutis plurima fidelitatis opera et grata in omnibus seruicia, tam in diuersis expedicionibus nostris, in quibus nobis et Baronibus nostris uidentibus laudabiliter dimicauit sub fidelitate nobis debita et Corone Regie Maiestatis, quam in conseruacione confiniorum nostrotum uersus Suprunium tempore guerre et tranquillitatis facta, nobis impendisset approbate fidelitatis in feruore. (N)os, qui ex solita benignitate Regie liberalitatis consueuimus sudores fidelium nostrorum linteo remuneracionis abstergere, uolentes eidem Magistro Laurencio pro meritis respondere, totum Comitatum de Luchman, cum castro Lanser et omni suo districtu, ac alijs utilitatibus atque circumstancijs suis ad ipsum Comitatum de Luchman spectantibus, sibi, qui ob tanta fidelitatis opera de Regia, magnificencia maiori remuneracione merito fuerat extollendus, et per eum suis heredibus et eorum successoribus, contulimus, donauimus, dedimus et tradidimus de Regia munificencia, et in excambium possessionum Conrardi de Ouwar, quas propter infidelitatem, quam nobis idem Conrardus fecerat, contuleramus Magistro Laurencio supradicto; quas postmodum dictus Conrardus recuperauit de gracia nostra per interuencionem Regis Stephani karissimi filii nostri, in possessionem perpetuam, et proprietatem illibatam. Volentes et statuentes, ut iobagiones Castri, filii iobagionum, qui kelthiobagfyu dicuntur, et castrenses ipsius, eadem libertate et seruicio, 50quibus nobis seruire tenebantur, et Comiti per nos constituto, sepedicto Magistro Laurencio seruire teneantur. Et si aliqui de ipsis iobagionibus Castri, uel filijs iobagionum memorato Magistro Laurencio nollent obedire in seruicijs consuetis, relictis terris suis eidem Magistro Laurencio tanquam domino terre, alias se transferendi liberam habeant facultatem. (V)t igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec per aliquem in posterum in dubium ualeat reuocari, presentes concessimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Zagrabiensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, a sárga-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. k. 3. r. 148. l.)