In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Amen. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex in perpetuum. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum dilectus et fidelis noster Laurencius Magister Dapiferorum nostrorum Comes Supruniensis a primenis sue puericie temporibus nostris seruicijs Regalibus fideliter insudans, tempore eciam Thartarorum armis inductus bellicis tanquam miles strenuus cum in Sayo fuissemus, potentissime dimicasset, postea Thartaros quoque inter prospera et aduersa, que Regno nostro, sicut Diuine disposicioni placuit, frequencius acciderunt, se dubijs fortune casibus exponere minime dubitauit, ac confinia Regni nostri, cum esset Comes de Suprunio, laudabiliter 51gubernauit, multa insuper uirtutum exercicia impenderit, que recensere per singula longum esset; nos, qui ex officio suscepti regiminis tenemur sudores et merita fidelium ex animo contueri, ac eis prospicere per futura, volentes ipsum Magistrum Laurencium Regali munificencia decorare, possessionem quandam Hurbuchan appellatam in Comitatu de Zaua existentem contuleramus eidem. Ad hoc cum Conradus filius Stephani tunc Magister Pincernarum nostrorum multis de causis in nostre Serenitatis presencia esset notabiliter accusatus, vtpote, qui vastum in confinio Musuniensi per Thetunicorum exercitum fieri procurauit, et ex hoc incidens in crimen lese Maiestatis possessiones aliorum depredari faciens suis saluis, priuilegium eciam Regis Bohemie in regnum terrarum suarum impetrarat; falsam nihilominus cudi faciens monetam; ob hoc ad nostram sepius uocatus presenciam, accedere non curasset, quin imo se in fugam tanquam sibi male conscius conuertisset; nos Baronum nostrorum deliberato consilio, ne huiusmodi maleficia remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant, qui nequam fuerant, nequiores, prefatum Conradum omnibus possessionibus suis, scilicet castro Owar, insulis in Posoniensi et Musuniensi Comitatibus situatis, patronatu Monasterij de Lybin, ac omnibus possessionibus in Comitatu Musuniensi et Posoniensi, ac infra Musinium existentibus decreueramus spoliandum; et ea omnia prenotata fideli nostro Magistro Laurencio antedicto de plenitudine nostre gracie duxeramus conferenda; sed quoniam nihil in humanis inuencionibus reperitur, quod paternum erga filium vincat affectum; ad iustanciam charissimi primogeniti nostri Stephani prenotato Conrado et offensam indulsimas, ac possessiones suas supradictas restituimus ex integro. Verum cum ex suboracione donacionis huius, quam de ipsis possessionibus in personam Magistri Laurencij feceramus, singillatim ipsius merita videlicet preterita aliquatenus videantur in recompensacionem et concambium possessionum dicti Corardi, et possessionis Hurbuchan iam notate; vt ipsius animum ad maiora fidelitatis opera forcius accendamus, discantque alij eius exemplo ad similia prouocari; Comitatum de Luchman cum omnibus possessionibus pertinentibus, predijs ac terris illorum, qui in numerum jobagionum Castri de nono sunt computati; 52et castrum Lanser; que antea Nicolao filio Baroch concessione Regia collata fuerant, sed eo demum decedente sine liberis, ad manus Regias sunt redacta, et ideo semper non tanquam dignitas vel dominium ad proprietatem Regiam, sed quasi quedam possessio excaderitialis (így) ad donacionem Regiam pertinere dinoscuntur; exceptis possessionibus nobilium hereditarijs, empticijs atque donatiuis, saluis nihilominus terris nobilium jobagionum Castri in terra dicti Comitatus existentibus; et excepta terra hereditaria Stephani filij Beze, ac terris eiusdem donatiuis, que sunt in dicto Comitatu, predicto Comiti Laurencio, et per eum suis heredibus heredumque successoribus, de liberalitate Regia et voluntate charissimorum filiorum nostrorum donauimus, dedimus et tradidimus iure perpetuo possidenda, quarum terrarum et possessionum mete, sicut in litteris fidelium nostrorum Abbatis de Kedhel, ac Comitis Herbordi filij Osl vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Incipit quedam prima meta in angulo fluuij Ichoa, habens villam Patri vocatam de oriente sibi commetaneam; deinde vadit versus meridiem; vbi est meta antiqua, in qua est insita arbor pyri; et deinde pergit paululum versus occidentem, vbi est meta antiqua, iuxta quam est arbor sorbelli; exinde versus meridiem tendit, vbi est meta; deinde vadit parumper versus orientem ad metam antiquam, vbi est arbopomi; deinde in terra arabili ascendit per forestas iuxta terram ville Patri predicte, vbi est meta antiqua iuxta arborem sorbelli; abinde in viam herbosam vadit, vbi est meta; exinde de meta ad metam pergit ad locum, qui vulgo dicitur Mesda; deinde eadit in fontem vocatum Bykig, iuxta quem vadit versus orientem, vbi est meta, in qua insitus est rubus; deinde vltra fontem sunt dicte mete, facientes diuisionem inter villam Patri et terram dicti Comitatus; abinde ascendit versus meridiem, vbi in latere montis est fons, qui vulgo gyznoukwth nominatur; exinde ascendit in locum, qui Rona dicitur, vbi est meta; postmodum sunt mete tres, quas erexerat Albertus filius Nicolai, que sunt mete angulares, vbi exit terra ville Patri, et incipit esse commetanea eidem terre Rubyn et Jan, que sunt de meridie commetanee; deinde intrat in viam, prope quam sunt due mete, quarum vna diuidit inter terram Jan et Rubyn, ac terram dicti Cimitatus; deinde pergit 53in biuium, vbi sunt mete tres angulares, facientes diuisionem inter Pousam de Boraw, Jan, Rubyn predictas, ac terram dicti Comitatus; abinde iuxta viam, que vadit per forestas, sunt due mete, alia terre Pouse predicti, altera vero dicti Comitatus; deinde eadem via cadit in stratam publicam Supruniensem et (ad) Csepregh, vbi quoque sunt mete tres facientes diuisiones inter terram dicti Comitatus ac Pousam de Boraw; deinde descendit versus occidentem, et cadit in viam Chuzegh, vbi sunt mete quatuor, vna Pouse de Boraw, alia Zude, due vero Comitatus prenotati; deinde de arbore piri vadit versus meridiem, vbi in plano sunt due mete, vna diuidit terram Zude predicti, aliaque terram dicti Comitatus; deinde vadit ad fontem Konut vocatum, habens de oriente Zudam commetaneum, vbi dictus Zuda in salice habet suam metam, ibique transito dicto fonte pergit directe per forestas ad meridiem, vbi sunt tres mete, que diuidunt inter Zudam prenotatum, Herbordum Comitem, terram videlicet ville Choa, Pousam de Boraw, ac terram dicti Comitatus; habens de oriente Pousam commetaneum, de occidente terram ville Choa; inde vadit directe versus orientem, vbi prope viam sunt due mete; et ibi exit terra ville Choa, cum qua preterea incipit terra ville Karto de oriente incipit esse commetanea; exinde directe vadit versus meridiem, vbi est via crucis, prope quam meta est angularis habens - - - - oriente commetaneos Alexandrum filium Mika, ac Petrum filium Vrkund, Bartholomeum vero de Vacha habet de meridie commetaneum; inde vadit versus meridiem, et ibi transit fluuium Choa, vbi prope viam est antiqua meta; deinde vadit versus meridiem per forestas, vbi - - - - tres mete, que diuidunt inter Bartholomeum predictum, Nicolaum filium Akus, et terram dicti Comitatus; deinde descendit in fluuium Rapcha, vltra quem est terra Anoch commetanea, et terra Nicolai filij Akus; deinde vadit versus occidentem, vbi in monte habetur meta; abinde - - - - r Rebcham in magnam stratam, vbi est meta, vaditque deinde per vallem Megemegh vocatam, vbi de meridie est terra Nicolai filij Akus, de occidente vero adiungitur terre Herbordi Comitis prenotati, vbi est meta in via crucis; deinde vadit ad vallem, que diuidit - - - - le Dregza, ac terram villa Hafran; abinde ascendit forestas; et vadit iuxta fontem Churutnok, vbi de 54oriente et occidente est commetaneus Nicolaus filius Akus; deinde venit ad fontem Crana, vbi vltra ipsum fontem sunt due mete antique - - - - - - ridianam; abinde intrat in herbosam viam, et preterea in fontem Sougum habens adhuc Nicolaum filium Akus commetaneum, vbi inueniuntur destructe mete quatuor; in eodemque loco et angulo incipit Wlframus de plaga meridionali esse commetaneus; deinde versus - - - - - structe, que diuidunt inter prefaturn Wlframum et terram Comitatus prenotati; deinde sunt tres mete, quarum vna est antiqua, due vero destructe; abinde versus plagam occidentalem sunt due mete destructe; et deinde vadit versus occidentem, vbi sunt due mete - - - - - - descendendo inter occidentem et meridiem, et cadit in fontem vocatum Zauam; abinde descendit per vallem in fluuium Rebcha, habens commetaneum de oriente Wlframum; iuxta dictam Rebcham est meta, in qua sunt salices; deinde transit dictum fluuium et vadit versus - - - - - mam, pretereaque cadit in vallem wlgo Egurmeugh appellatam; deinde ascendit per vallem vsque terminos Kuruslak, vbi de occidente Regnum Theutonie ei est commetaneum; deinde vadit ad lapidem Kas vocatum; preterea descendit in fluuium Rebcha - - - - - - vadit versus occidentem ad duas villas Leporai vocatas, quarum vna est Regni Theutonie, altera autem spectat ad dictum Comitatum; deinde pergit ad fontem Regis, et preterea versus orientem in viam Lanserij; deinde vadit ad caput fluminis Tyskou, et ibi exit de - - - - - et descendit versus orientem per latera dicti fluminis veniens vsque ecclesiam Sancti Martini; preterea abinde pergit ad fluuium Kopali; deinde tendit versus occidentem vsque villam Weplin, vbi transit fluuium Kopali; et de riuulo vocato Zygun vadit - - - - - occidentem, vbi cadit in vallem Mezes vocatam, vbi in capite fontis Mezes sunt due mete, vbi quoque est arbor quercus; deinde pergit versus orientem per viam berch wlgo vocatam, vbi sunt mete continue vsque arborem zelesbyk appellatam; inde vadit per eandem viam berch cum duabus metis continuis, et preterea vadit vsque terram Thome filij Phila, que mete diuidunt terram dicti Thome et siluas Suprunienses; abinde vero tendit ad fluuium Ichoa prenarratum iterato. Talibus itaque metis et distinccionibus patet ac 55constringitur tota terra Comitatus de Luchman sepedicti. Vt igitur hec nostra donacio pariterque concessio robur optineat perpetue firmitatis; nec vllo vnquam tempore per nos uel heredes nostros heredumque successores valeat retractari presentes auree bulle nostre caractere fecimus insigniri. Daper manus venerabilis patria Philippi Archiepiscopi Strigoniensis aule nostre Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Dominice Incarnacionis M° ducentesimo sexagesimo tercio, sexto decimo kalendas Januarij, Regni autem nostri anno vicesimo nono. Strigoniensi Archiepiscopo Philippo, Smaragdo Archiepiscopo Colocensi; Lamperto Agriensi; Gallo Transiluano, Oomodeo Jauriensi, Zuzimo Waradiensi, Paulo Wesprimiensi, Philippo Wachiensi Episcopis Ecclesiarum, Zagrabiensi pastore vacante; Henrico Palatino et Comite Posoniensi, Mauricio Tawarnicorum, Laurencio supranominato Dapiferorum et Comite Supruniensi, Philippo Pincernarum, Herrando Agasonum (Magistris) et Comite Trenchiniensi, Laurencio filio Adam Comitis Judice Aule nostre et Comite Zaladiensi, Benedicto Judice Curie domine Regine, ac alijs Magistratus et Comitatus tenentibus.
(Istvánfi Miklós nádorhelyettes és bírótársainak 1591 „Posonii in profesto Beati Andree Apostoli” kelt átiratából, a főmélt. herczeg Eszterházy családnak levéltárában.)