Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Magister Nycolaus Cancellarius Dapiferorum nostrorum Comes de Kemluc, et Iwachinus Magister Pincernarum Bele Ducis tocius Sclauonie karissimi filij nostri ad nostram accedentes presenciam sunt confessi, quod cum Karul et Ladizlaus filij Reynoldi a primeuo sue puericie tempore, patri eorum Stephano, videlicet Bano quondam tocius Sclauonie existente, et eis grata pariter et accepta seruicia fideliter inpedissent, uolentes ijdem meritorijs ipsorum seruicijs debito occurrere cum fauore; in signore cuiusdam retribucionis terram eorum Zemefelde uocatam, quam nos patri eorum et eis nomine seu racione terre sine herede decedentis contuleramus, inter Drauam et Plutuycham existentem, dictis Karul et Ladizlao in recompensacionem fidelium seruiciorum eorundem contulerunt, donauerunt et dederunt iure perpetuo possidendam sub eisdem antiquis metis et terminis, quibus dictus Zeme dinosscitur possedisse. Sed quia ceteri fratres eorum adhuc in etate fuerant tenera constituti, et nondum collacioni eorum facte consensum seu assensum debitum poterant adhibere uel prebere, ijdem Magistri Nycolaus et Iwachinus assumpserunt se firmiter obligantes, quod si prefati Karul et Ladizlaus ullo unquam tempore per fratres dictorum Magistri Nicolai et Iwachini racione porcionis, que eos de predicta terra contingere deberet, inpeterent, extunc ijdem Karul et Ladizlaum supradictos expedire modis omnibus tenerentur; salua tamen et illesa collacione eorum penitus remanente. Et pecierunt a nobis instanter, ut collacionem eorum factam seruientibus suis prenotatis nostro 59dignaremar priuilegio confirmare. Nos igitur peticionibus prefatorum Magistri Nycolai et Iwachini fauorabiliter inclinati, maxime ob merita seruiciorum eorundem, collacionem seu donacionem eorum factam, in hac parte ratam habentes et acceptam, prenominatis Karul et Ladizlao, ac per eos heredibus eorum heredumque successoribus auctoritate presencium duximus confirmandam, in eorundem potestate perpetuo duraturam. In cuius rei perpetuant firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini M°CC°LX° tercio, Regni autem nostri anno XX° octauo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétjének töredéke vörös-barna selyemzsinóron függ; és Zsigmond királynak „nobiles et egregij viri Magistri Ladizlaus et Symon de Rozgon, eorum ac Magistri Laurencij de eadem Rozgon fratris ipsorum patruelis in personis” kérésére 1389. „Bude in festo Sancte Trinitatis” kiadott megerősítő privilegiumai, a budai kir. kamarai levéltárból.)