(B)ela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenuire; quod Tyba frater Comitis Georgij de Kueskut ad nostram accedens presenciam nobis humiliter suplicauit, petens instanter; ut sibi in aliqua terra Castri Ferrei uacua et habitatoribus destituta, ex benignitate Regia dignaremur prouidere. Nos igitur seruicia eiusdem Tyba, que nobis et Regno nostro in 60diuersis expedicionibus nostris, exponendo se fortune casibus, laudabiliter exhibuit et inpendit, recensentes, maxime in exercitu nostro, quem contra Regem Boemie habuimus, in quo idem Tiba indutus militalibus unacum quibusdam alijs, uidentibus Baronibus nostris, aciei lanciate se oponere non formidans uiriliter dimicauit, ubi idem per opressionem plurium aduersancium extitit captinatus, de qua cum triginta marcis argenti postmodum se redemit; qui licet post tot suorum seruiciorum merita ex magnificencia Regia merito fuisset attollendus, ad instanciam tamen et peticionem eiusdem T. de benignitate Regia fauorabiter inclinati, Magistro Benedicto Judici Curie domine Regine consortis nostre Comiti Castri Ferrei dilecto ct fideli nostro dedimus in mandatis, ut aliquam terram de terris Castri Ferrei habitatoribus destitutam prefato Tiba inuentam et inspectam assignaret. Qui Regio mandato obtemperans, ut dicebat, cum personaliter id efficere non potuisset, maiores iobagiones dicti Castri, et specialiter Banam ad inspiciendam terram huiusmodi transmisit, qui quandam terram Gah uocatam, uacuam et ab antiquo habitatoribus destitutam, tribus aratris sufficientem, iuxta terram eiusdem Georgij, super qua turrim habet, iuxta Loponch in confinio existentem, eidem Tiba, prout in litteris dicti Magistri B. Comitis Castri Ferrei contineri uidimus, assignarunt. Nos igitur uolentes nostrorum fidelium sudorem linteo remuneracionis abstergere, dictam terram Gah eidem Tyba contulimus, dedimus et donauimus, sibi suisque heredibus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris prefati Magistri B. contineri inspecsimus (így), hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit in monte iuxta fluuium Loponch super una quercu; deinde uadit uersus orientem, et transit fluuium, qui uocatur Gregrehpah, et uadit ad salicem, sub qua est meta; et abhinc eundo inter uineas uadit ad arborem ilicis, sub qua est meta; deinde uadit supra unam cerasium (így), ubi est meta; deinde per unam antiquam uiam uadit uersus meridiem super metas Georgij Comitis supradicti; et ibi terminatur. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij in Prepositum Albensem Electi aule nostre Vici-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini 61M°CC° sexagesimo tercio, Regni autem nostri anno vicesimo octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös-violaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt; a főmélt. hg. Batthyány család levéltárában.)